Episode 2.3: In the House of Marcus Maecenas

 

Octāviāna ad fericulum ambulat et id tollit. fericulum portat et ad clientem prope Marcum ambulat. cliens Marcī in lectō recumbit et togam candidam gerit. cliens quoque anulōs multōs in digitīs gerit.

 

“Marce,” cliens dīcit, “tua cēna est fābulōsa! tū es dīves et potens!” cliens tunc ad Octāviānam spectat et glīrēs poscit. cliens ōs aperit et digitō indicat.

 

Octāviāna horret et glīrem capit. tardē manum ad ōs clientis movet et glīrem in ōre clientis dēpōnit. cliens glīrem vorat et alium glīrem poscit. Octāviāna iterum glīrem in ōre clientis dēpōnit.

 

post clientem Marcī sunt duo custōdēs. alius custōs dīcit, “tū es stultus! ubi est clāvis?”

 

Octāviāna nunc intentē audit.

 

“nesciō! habuī clāvem herī sed nunc…”

 

“herī! nōn hodiē sed herī!”

 

“ita; custōdiēbam tablīnum quod Marcus multa volūmina in tablīnō habet sed tunc necesse erat mihi īre ad lātrīnam. posteā ad culīnam īvī et manūs lāvī. sed nōn habuī clāvem.” custōs rēspondet.

 

alius custōs dīcit, “quid Marcō dīxistī?”

 

custōs prīmus ad pedēs spectat et rēspondet, “Marcō nōn dīxī.”

 

“ēheu! nōn dīxistī? tū es stultissimus!”

 

Octāviāna rīdet. custōdēs nōn sunt laetī. Octāviāna celeriter ā lectō clientis ambulat.

 


quid Octāviāna agit?

 

Choice A: Octāviāna ad Marcum vīnum portat.

Choice B: Octāviāna rēspondet, “necesse est mihi īre ad culīnam!”

↺ Restart Episode

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate