Episode 2.2: To the House of Marcus Maecenas
"ō Sexte," rogat Octāviāna, "quōmodo intrāmus?"
Sextus quaestiōnem Octāviānae intentē audit.
Bellātor clāmat, “per fenestram! eāmus per fenestram!”
Octāviāna negat. Sextus quoque negat.
Bellātor rogat, “quid? suntne fenestrae parvae?”
Octāviāna consentit. Bellātor graviter gemit.
Sextus Recentiīs dīcit, “Caecilius agit negotium cum Marcō… fortassē custōs ad iānuam scit dē Caeciliō? est mediā nocte, sed fortassē dēbētis esse clientēs Caeciliī? Caecilius est nōtus Pompēiānīs et populus Caecilium amat. est argentārius! habet pecūniam et hominibus pecūniam dat. recipit plūs pecūniae… sed semper dat pecūniam hominibus...”
Octāviāna dīcit, “atque necesse est nōbīs esse clientēs? agimus negotium cum Marcō prō Caeciliō?”
Sextus consentit.
"dein?" rogat Sextus tandem. "quaestiōnēsne habētis?"
quid Recentiī rogant?
Option A: "ō Sexte," rogat Octāviāna, "ubi est vīlla Marcī?"
Option B: "ō Sexte," rogat Bellātor, "habetne Marcus custōdēs?"
Option C: "ō Sexte," rogat Bellātor, "ubi est volūmen?"
Option D: "ō Sexte," rogat Octāviāna, "quid est in volūmine?"
Option E: "ō Sexte," inquit Bellātor, "nōn necesse est nōbīs scīre plūs aliud. praeparātī sumus!"