Episode 2.1: The Titanomachy
sed Jūno nōn manet quod Jūno est fortis. currit ad monstrum. Typhōeus multa capita habet. omnia capita surgunt, et flammās ēmittunt ad Jūnōnem.
Neptūnus quoque ad monstrum currit, sed iam procul est. "ō Jūno," clāmat deus maris, "quid errās?"
Jūno manūs tollit, et caput medium Typhōeī pulsat.
dea vehementer pulsat. serpēns, cum paucā vītā, in latere montis cadit. Jūno soror et Neptūnus frāter manūs victōriā tollunt.
Jūppiter ad sorōrem frātremque spectat et rīdet. “Jūno,” inquit, “et Neptūnus sunt fortēs. necesse est mihi mittere Typhōeum sub terram!”
Jūppiter ad Typhōeum it. deus maximus in terram, sub monte Aetnā, Typhōeum iacit.
Typhōeus iterum fremit et flammās ē monte Aetnā mittit.
quōmodo deī rēspondent?
Option A: "ō frāter Jūppiter!" clāmant deī "proelium nostrum est!"
↺ Restart Episode