Episode 2.1: The Titanomachy
Bellātor comedit medicāmen. Octāviāna quoque medicāmen comedit. Octāviāna difficultātem habet atque aquam bibit. 
omnia circum Recentiōs incipiunt nitēre, ut medicāmen et Sextus nitent. omnia circum Recentiōs incipiunt quoque discēdere. mox nihil manet: Recentiī vident sōlum spatium vacuum et ātrum.
tunc, lūmen incipit redīre. Octāviāna pauca vidēre potest. omnia iam nitent, sed mox lūmen incipit discēdere, et Octāviāna potest spectāre terram circum sē. prope scopulum maximum stant Recentiī. Octāviāna suprā videt.
stat in scopulō homō maximus. nimbus ad hominem venit, et homō rīdet.
“est deus maximus, Jūppiter,” inquit Sextus.
Octāviāna nunc intellegit: cum Bellātōre et Sextō stat. Recentiī cum Sextō sub scopulō et sub deō Jove stant. Jūppiter super scopulum et super Recentiōs stat.
oculī Octāviānae lātē aperiunt. aliquid procul audīre potest.
Bellātor "proelium est!" inquit maximā cum laetitiā. "ubi est proelium illud, ō Sexte? quid est? quī pugnant, et contrā quōs?" Bellātor proelium vidēre vult.
sonūs proeliī ex omnibus partibus ad aurēs Octāviānae veniunt. sonūs procul sunt, sed tamen aurēs vulnerant. procul est proelium, sed Octāviāna tamen timet: "universum perit!"
"ō Recentiī," inquit Sextus, "deī Olympicī contrā Tītānōs in proeliō pugnant! nunc necesse est optāre deōs prō vōbīs. quōs duōs deōs vultis lūdere?"
quōmodo Recentiī respondent?
Option A: Recentiī optant Jūnōnem et Neptūnum.
Option B: Recentiī optant Cererem et Plūtōnem.
Option C: Bellātor deum optāre nōn potest. spectat ad Octāviānam.
↺ Restart Episode