Episode 1.1: The Boy in the Tree
Outskirts of Pompeii, Italia, 832 AUC (79 CE)
sōl est in caelō. sōl lūcet. est calidum hodiē. est calidum hodiē quod sōl lūcet.
in hōc locō est ingēns mōns. nōn est mōns parvus. mōns ad caelum surgit!
Recentia Octāviāna in viā stat. Octāviāna est adulēscēns. Octāviāna quoque est intelligēns. amat historiam. Octāviāna scit multa dē historiā Rōmānā.
Octāviāna quoque familiam suam amat. Octāviāna frātrem habet. nōmen frātrī est Gaius Recentius Bellātor.
Bellātor quoque in viā stat. est altus et fortis. Bellātor semper sorōrem dēfendit. Bellātor mīles esse vult.
prope viam est ager. in agrō est arbor. est arbor olivāria. arbor olīvās multās habet.
prope arborem est vir. vir est senex. senex ad arborem spectat.
"cūr vir ad arborem spectat?" inquit Octāviāna.
"nēsciō," rēspondet Bellātor.
Octāviāna et Bellātor ad arborem ambulant. ad virum ambulant.
ad Recentiōs senex spectat.
"cūr iuvenēs in agrō sunt?" inquit senex. vōx virī est malīgna. senex est clārē malus.
Octāviāna ad Bellātōrem spectat sed illa nihil dicit.
"quid tibi nōmen est?" dīcit malus. ad Bellātōrem spectat. Octāviāna est anxia. Bellātor quoque est anxius.
quōmodo Bellātor respondet?
Option A: "mihi," inquit Bellātor, "nōmen est Lucius Haterius Agricola. quid tibi nōmen est?"
Option B: "mihi," inquit Bellātor, "nōmen est Caesar Maximus Strongus. quid tibi nōmen est?"