Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.59.6–8
The armed band's arrival spreads the same outrage through Rome as at Collatia, and Brutus, casting aside his long-affected simplemindedness, addresses the forum crowd with a full account of Sextus Tarquinius's crimes against Lucretia.
Tier 1
Cum armata multitudo in ullo loco venit, facit metuum et clamorem perturbatum; omnes, cum turba tantos viros civitatis ire vident, quidquid sit, putant causam esse.
Tam atrox res facit nec minorem tempestatem animorum Romae quam Collatiae fecerat; ergo omnes currunt ex omnibus locis urbis in forum.
In quo cum primum ventum est, nuntius populum advocavit ad tribunum celerum (Celeres, a public office), in quo tum Brutus erat forte magistratu.
Ibi Brutus orationem fecit quae non erat habita eius cordis et naturae, quae simulata ad eam diem fuerat,
Brutus orationem fecit de vi et libidine Sexti Tarquini, de rapina infanda et miserabili caede Lucretiae, de filia amissa Tricipitini, cui causa mortis filiae indignior et miserabilior esset quam mors Lucretiae ipsius.
Tier 2
Ubi eo ventum est, quacumque armata multitudo incedit, facit pavorem ac tumultum; ubi rursus primores civitatis ante ire vident, quiquid sit, rentur haud temere esse.
Tam atrox res facit nec minorem motum animorum Romae quam Collatiae fecerat; ergo curritur ex omnibus locis urbis in forum.
Quo simul ventum est, praeco populum advocavit ad tribunum celerum, in quo tum Brutus erat forte magistratu.
Ibi oratio nequaquam habita eius pectoris ingeniique, quod ad eam diem simulatum fuerat,
(oratio) de vi ac libidine Sexti Tarquini, de stupro infando et miserabili caede Lucretiae, de orbitate Tricipitini, cui causa mortis filiae indignior ac miserabilior esset morte.
Segmented Reader
Ubi eo ventum est,
quacumque incedit armata multitudo,
pavorem ac tumultum facit;
rursus ubi anteire primores civitatis vident,
quidquid sit
haud temere esse rentur.
Nec minorem motum animorum Romae
tam atrox res facit
quam Collatiae fecerat;
ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur.
Quo simul ventum est,
praeco ad tribunum celerum,
in quo tum magistratu forte Brutus erat,
populum advocavit.
Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique
quod simulatum ad eam diem fuerat,
de vi ac libidine Sex. Tarquini,
de stupro infando Lucretiae et miserabili caede,
de orbitate Tricipitini
cui morte filiae causa mortis indignior
ac miserabilior esset.
Liber Ipse
Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
Written by Robert Amstutz