Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.59.2–3
Collatinus, Lucretius, and Valerius swear the oath in turn and follow Brutus in revolt, carrying Lucretia's body to the forum where it rouses the people to anger.
Tier 1
Deinde Brutus cultrum Collatino dat, et Lucretio et Valerio, mirantibus unde nova natura in pectore Bruti veniat.
Iurant id quod Brutus voluit; nunc omnes tristes non sunt, omnes irati sunt. Iam sequuntur Brutum, vocantem eos ad expugnandum regnum.
Ii corpus Lucretiae e domo in forum deferunt, et populus, ut saepe fit, incitatur miraculo et indignitate rei novae.
Tier 2
Deinde cultrum Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum ingenium in pectore Bruti.
Iurant ut praeceptum erant; totique versi ab luctu in iram, sequuntur iam ducem Brutum vocantem inde ad expugnandum regnum.
Elatum corpus Lucretiae domo in forum deferunt, hominesque, ut fit, concient miraculo atque indignitate rei novae.
Segmented Reader
Cultrum deinde Collatino tradit,
inde Lucretio ac Valerio,
stupentibus miraculo rei,
unde novum in Bruti pectore ingenium.
Ut praeceptum erat iurant;
totique ab luctu versi in iram,
Brutum iam
inde ad expugnandum regnum vocantem
sequuntur ducem.
Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt,
concientque miraculo,
ut fit,
rei novae atque indignitate homines.
Liber Ipse
Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines.
Written by Robert Amstutz