Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.57.6–7
At a drinking party in the tent of Sextus Tarquinius, a boastful argument about wives prompts Collatinus to propose they ride home unannounced to judge for themselves.
Tier 1
Forte viri bibebant hic apud Sextum Tarquinium et Collatinus Tarquinius quoque cenabat, et aliquis uxorum mentionem fecit.
Viri miris modis suam uxorem laudant; deinde, excitato certamine, Collatinus negat certamen pugnandum verbis;
Collatinus dicit in horis paucis viros posse scire Lucretiam Collatini optimam uxorem esse.
Collatinus: "Quin (cur non) nos equis vehimur et invisimus uxores ut naturas uxorum nostrarum videre possimus.
Sit spectatissimum id quod nos, viri non expectati, videmus." Calidi vino;
Tier 2
Forte potantibus his apud Sextum Tarquinium, ubi et Collatinus Tarquinius, filius Egeri, cenabat mentio incidit de uxoribus.
quisque suam (uxorem) laudare miris modis; inde, accenso certamine, Collatinus negat opus esse verbis;
id quidem posse sciri paucis horis quantum Lucretia sua ceteris praestat.
"Si vigor iuventae inest, quin conscendimus equos invisimusque praesentes ingenia nostrarum (uxorum)?
Sit spectatissimum id quod cuique oculis occurrerit necopinato adventu viri." Incaluerant vino;
Segmented Reader
Forte potantibus his
apud Sextum Tarquinium,
ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius,
incidit de uxoribus mentio.
Suam quisque laudare miris modis;
inde
certamine accenso
Collatinus negat verbis opus esse;
paucis id quidem horis
posse sciri
quantum ceteris praestet Lucretia sua.
"Quin,
si vigor iuventae inest,
conscendimus equos
invisimusque praesentes nostrarum ingenia?
Id
cuique spectatissimum sit
quod
necopinato viri adventu
occurrerit oculis."
Incaluerant vino;
Liber Ipse
Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." Incaluerant vino;
Written by Robert Amstutz