Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.57.1–2
Livy explains that Tarquinius Superbus besieged the wealthy Rutulian city of Ardea to replenish his treasury and placate a people wearied by his tyranny and forced labor.
Tier 1
Rutuli Ardeam habebant, gens divitissima, ut in ea regione et in eo tempore;
eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus ipse (Lucius Tarquinius Superbus), pauper quia opera popularium nimis constant, rex Romanus et cupiebat se esse divitem et cupiebat placere animis popularium pecunia capta,
Populi non amant aliam superbiam regis, etiam indignabantur quia se habitos tam diu ab rege in officiis fabrorum (of craftsmen) et labore servorum.
Tier 2
Rutuli Ardeam habebant, gens praepollens divitiis, ut in ea regione atque in ea aetate;
eaque ipsa causa belli fuit, quod cum rex Romanus ipse, exhaustus magnificentia publicorum operum, studebat ditari tum delenire praeda animos popularium,
praeter infestos regno aliam superbiam, etiam indignabantur quod se habitos tam diu ab rege in ministeriis fabrorum ac servili opere.
Segmented Reader
Ardeam Rutuli habebant,
gens,
ut in ea regione atque in ea aetate,
divitiis praepollens;
eaque ipsa causa belli fuit,
quod rex Romanus cum ipse ditari,
exhaustus magnificentia publicorum operum,
tum praeda delinire popularium animos
studebat,
praeter aliam superbiam regno infestos
etiam quod se in fabrorum ministeriis
ac servili tam diu habitos opere
ab rege indignabantur.
Liber Ipse
Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
Written by Robert Amstutz