Marcus Valerius Martialis, Epigrammata 11.6
Martial calls for wine and kisses during the Saturnalia, invoking Catullus as the model for his holiday revels.
Tier 1
Unctis diebus (anointed days) falciferi senis (Saturni), quibus fritillus (dice box) regnat, tu, Roma pilleata (hatted), permittis me, puto, ludere versu non laborioso.
Rides; licet mihi ergo, non necesse est mihi vetari leves versus. Pallentes curae abite procul hinc; dicamus quiquid venerit facilius sine triste cogitatione.
Puer, misce duo pocula et tria pocula, qualem Pythagoras dabat Neroni, misce et misce, Dindyme:
Sine vino, possum agere nihil; cum sum ebrius, id est sicut quindecim poetae cum me laborat.
Da mihi nunc basia, sed Catulliana basia: quae si tot mihi fuerint quot Catullus dixit, donabo tibi Passerem Catulli.
Tier 2
Unctis diebus falciferi senis, quibus fritillus regnator inperat, permittis, puto, pilleata Roma, ludere versu non laborioso.
Risisti; licet ergo, non vetamur. Pallentes curae abite procul hinc; loquamur quidquid venerit obvium sine morosa cogitatione.
Puer misce dimidios trientes, quales Pythagoras dabat Neroni, misce, Dindyme, sed frequentiores:
Ego sobrius possum nil; quindecim poetae succurrent mihi bibenti.
Da nunc basia, sed Catulliana: quae si tot fuerint quot ille dixit, donabo Passerem Catulli.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Unctis falciferi senis diebus,
- regnator quibus inperat fritillus,
- versu ludere non laborioso
- permittis, puto, pilleata Roma.
- Risisti; licet ergo, non vetamur.
- Pallentes procul hinc abite curae;
- quidquid venerit obvium loquamur
- morosa sine cogitatione.
- Misce dimidios, puer, trientes,
- quales Pythagoras dabat Neroni,
- misce, Dindyme, sed frequentiores:
- possum nil ego sobrius; bibenti
- succurrent mihi quindecim poetae.
- Da nunc basia, sed Catulliana:
- quae si tot fuerint quot ille dixit,
- donabo tibi Passerem Catulli.
Written by Robert Amstutz