P. Ovidius Naso, Metamorphoses 4.71–92
This section opens with a direct address to the wall, then turns to a meeting place beyond the city: the tomb of Nīnus, where a mulberry tree stands beside a spring.
Tier 1
saepe Thisbē ex ūnā parte stābat, Pyramus ex alterā. dē mūrō querēbantur. Pyramus dīxit: "ō invide mūre, cūr nōbīs obstās? cūr nōn sinis nōs corpora iungere? sī hoc nimium est, cūr nōn pates ut ōra iungere possīmus? tibi tamen grātiās agimus, quod verba nostra ad amīcās aurēs trānseunt."
tālia frūstrā dīxērunt. tum vesper vēnit. dīxērunt "valē". uterque ōscula mūrō dedit. sed ōscula ad alterum nōn pervēnērunt.
posterā diē sōl surrēxit. ad eundem locum convēnērunt. ibi multa questī sunt. tum hoc cōnstituērunt: "nocte tacitā custōdēs fallēmus. ē domibus exībimus. urbem relinquēmus. ad sepulcrum Nīnī conveniēmus. sub arbore stābimus." (ibi arbor magna stābat; mōrus, plēna pōmīs albīs. fōns prope erat.)
cōnsilium placuit. sōl tardē discessit. tum nox vēnit.
Tier 2
saepe ubi Thisbē hinc, Pyramus illinc cōnstiterant et alter alterīus spīritum captāverat, dīcēbant: "ō invide paries, cūr amantibus obstās? cūr nōn sinis ut tōtīs corporibus iungāmur? sī hoc nimium est, saltem patē ut ōscula dare possīmus. nec ingrātī sumus: tibi enim dēbēre fatēmur quod verbīs ad amīcās aurēs trānsitus datus est."
tālia in dīversīs sēdibus frūstrā locūtī, sub noctem "valē" dīxērunt, et uterque ōscula partī suae dedit, quae ad alterum nōn pervēnērunt.
posterā diē, postquam sōl surrēxit, ad solitum locum convēnērunt. ibi prīmum multa questī sunt; tum parvō murmure cōnstituērunt ut nocte tacitā custōdēs fallerent et ē domibus exīrent, et cum domō exīssent, urbem quoque relinquerent. statuērunt etiam ut ad sepulcrum Nīnī convenīrent et sub umbrā arboris sē tegerent. arbor enim ibi erat alta mōrus, plēna pōmīs albīs, fōntī prope sitō.
cōnsilium placuit; et lūx tardē discessit, et nox vēnit.
Tier 3
saepe, ubi hinc Thisbē, Pyramus illinc cōnstiterant, et inque vicēs ōris anhelitus captātus erat, dīcēbant: "invide paries, quid amantibus obstās? quantum erat, ut sinerēs nōs tōtō corpore iungī, aut, sī hoc nimium est, vel ad ōscula danda patērēs? nec ingrātī sumus: tibi nōs dēbēre fatēmur, quod datus est verbīs ad amīcās aurēs trānsitus."
tālia, dīversā sēde nēquīquam locūtī, sub noctem dīxērunt "valē" partīque suae quisque dedēre ōscula nōn pervenientia contrā.
posterā [diē] Aurōra nocturnōs ignēs remōverat, sōlque pruinōsās radiīs siccāverat herbās: ad solitum locum coiēre. tum, parvō murmure, multa prius questī, statuunt ut nocte silentī custōdēs fallere foribusque excēdere temptent, et cum domō exierint, urbis quoque tecta relinquant, nēve sit errandum [eīs] in lātō arvō spatiantibus, [ut] conveniant ad busta Nīnī lateantque sub umbrā arboris. arbor enim ibi erat ardua mōrus, niveīs pōmīs ūberrima, gelidō fontī contermina.
pacta placent; et lūx, tardē discēdere vīsa, praecipitātur aquīs, et aquīs nox exit ab īsdem.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- saepe, ubi cōnstiterant hinc Thisbē, Pyramus illinc,
- inque vicēs fuerat captātus anhelitus ōris,
- "invide" dīcēbant "paries, quid amantibus obstās?
- quantum erat, ut sinerēs tōtō nōs corpore iungī
- aut, hoc sī nimium est, vel ad ōscula danda patērēs?
- nec sumus ingrātī: tibi nōs dēbēre fatēmur,
- quod datus est verbīs ad amīcās trānsitus aurēs."
- tālia dīversā nēquīquam sēde locūtī
- sub noctem dīxēre "valē" partīque dedēre
- ōscula quisque suae nōn pervenientia contrā.
- postera nocturnōs Aurōra remōverat ignēs,
- sōlque pruinōsās radiīs siccāverat herbās:
- ad solitum coiēre locum. tum murmure parvō
- multa prius questī statuunt, ut nocte silentī
- fallere custōdēs foribusque excēdere temptent,
- cumque domō exierint, urbis quoque tēcta relinquant,
- nēve sit errandum lātō spatiantibus arvō,
- conveniant ad busta Nīnī lateantque sub umbrā
- arboris: arbor ibi niveīs ūberrima pōmīs,
- ardua mōrus, erat, gelidō contermina fontī.
- pacta placent; et lūx, tardē discēdere vīsa,
- praecipitātur aquīs, et aquīs nox exit ab īsdem.