P. Ovidius Naso, Metamorphoses 4.55–70
This tale is set in Babylōn, the city walled long ago by its queen Semīramis, where the poet introduces two young neighbors, Pyramus and Thisbē.
Tier 1
Pyramus et Thisbē in eādem urbe habitābant. Pyramus iuvenis erat pulcherrimus. Thisbē puella erat pulcherrima. domūs eōrum proximae erant. urbs autem erat Babylōn, ubi Semīramis ōlim mūrōs altōs fēcerat.
Pyramus et Thisbē prope habitābant. itaque sē cognōvērunt. tempore amor crēvit. coniugēs esse voluērunt, sed patrēs eōs prohibuērunt. tamen ambō pariter amābant. patrēs hunc amōrem prohibēre nōn potuērunt.
nēmō hoc sciēbat. Pyramus et Thisbē sōlīs oculīs et manibus loquēbantur. amor cēlātus magis crēscēbat.
mūrus inter duās domōs erat commūnis. in mūrō rīma erat. amantēs hanc rīmam prīmī vidērunt. per rīmam vōcī iter fēcērunt. saepe verba dulcia per rīmam mittēbant, sed nēmō audiēbat.
Tier 2
Pyramus et Thisbē, iuvenum pulcherrimus alter, altera pulcherrima ex omnibus puellīs Orientis, contiguās domōs habēbant. ibi Semīramis ōlim altam urbem mūrīs cīnxerat.
quia vīcīnī erant, prīmō sē cognōvērunt; tempore amor crēvit. coniugēs etiam esse voluērunt, sed patrēs vetuērunt. tamen amōrem ipsum vetāre nōn potuērunt: ambō pariter ārdēbant.
nēmō cōnscius erat; nūtū et signīs loquēbantur. quō magis tegēbātur, eō magis tēctus ārdēbat ignis.
paries inter duās domōs commūnis tenuī rīmā fissus erat, quam ōlim, cum fieret, accēperat. hoc vitium per multa saecula nēmō nōtāverat, sed amantēs id prīmī vīdērunt et vōcī iter fēcērunt. per illud iter tūtae blanditiae minimō murmure trānsīre solēbant.
Tier 3
[Pyramus et Thisbē,] iuvenum pulcherrimus alter, altera praelāta puellīs quās Oriēns habuit, contiguās domōs tenuēre, ubi Semīramis dīcitur altam urbem coctilibus mūrīs cīnxisse.
vīcīnia nōtitiam prīmōsque gradūs fēcit; tempore amor crēvit. taedae quoque iūre coissent, sed patrēs vetuēre: quod vetāre nōn potuēre, ambō ex aequō captīs mentibus ārdēbant.
omnis cōnscius abest; nūtū signīsque loquuntur, et quō magis tegitur, tēctus magis aestuat ignis.
paries domuī utrīque commūnis tenuī rīmā fissus erat, quam ōlim, cum fieret, dūxerat. id vitium per saecula longa nūllī notātum [est] (quid nōn sentit amor?) vōs prīmī, amantēs, vīdistis et vōcis fēcistis iter, et tūtae blanditiae per illud minimō murmure trānsīre solēbant.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
- altera, quās Oriēns habuit, praelāta puellīs,
- contiguās tenuēre domōs, ubi dīcitur altam
- coctilibus mūrīs cīnxisse Semīramis urbem.
- nōtitiam prīmōsque gradūs vīcīnia fēcit,
- tempore crēvit amor; taedae quoque iūre coissent,
- sed vetuēre patrēs: quod nōn potuēre vetāre,
- ex aequō captīs ārdēbant mentibus ambō.
- cōnscius omnis abest; nūtū signīsque loquuntur,
- quōque magis tegitur, tēctus magis aestuat ignis.
- fissus erat tenuī rīmā, quam dūxerat ōlim,
- cum fieret, paries domuī commūnis utrīque.
- id vitium nūllī per saecula longa notātum
- (quid nōn sentit amor?) prīmī vīdistis amantēs
- et vōcis fēcistis iter, tūtaeque per illud
- murmure blanditiae minimō trānsīre solēbant.