C. Sallustius Crispus, Bellum Catilinae 5.1–6
Sallust introduces Catiline as a man of noble birth and great physical and mental energy, but utterly depraved in character; from youth he delighted in civil strife and bloodshed, his body could endure extraordinary hardship, his mind was bold and cunning, and after the dictatorship of Sulla an overwhelming desire to seize control of the state took hold of him.
Tier 1
Lucius Catilina natus est nobili familia. Habuit magnam vim animi corporisque, sed ingenium malum pravumque.
Ab adulescentia, bella domestica, caedes, rapinae (robbery), discordia civili Catilinam delectant, et ibi iuventutem suam coluit.
Corpus Catilinae potest pati sine cibo, tempestatem frigidam, sine somno. Corpus Catilinae potest pati omnia haec supra quam credibile est.
Mens Catilinae est audax, subdola (deceitful), versatilis, et potest simulare et dissimulare aliquid quod Catilinae placet. Inflammatus cupiditatibus, Catilina aliena (possessions of someone else) petit, sed sua profundit. Catilina habet satis eloquentiae, sed parum sapientiae.
Vasta mens Catilinae ea, quae nimis inmoderata, incredibilia, alta sunt, semper cupiebat.
Post dominationem Lucii Sullae, libido maxima capiendae rei publicae Catilinam cepit,
et dum Catilina sibi regnum pararet non anxius fuit de ullo modo quem adsequeretur.
Tier 2
Lucius Catilina, natus nobili genere, fuit magna vi et animi et corporis, sed malo pravoque ingenio.
Ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt huic ibique exercuit iuventutem suam.
Corpus (eius) patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam credibile est cuiquam.
Animus (eius) audax, subdolus, varius, simulator ac dissimulator cuius rei lubet, ardens in cupiditatibus adpetens alieni, sui profusus; satis eloquentiae, parum sapientiae.
Vastus animus nimis inmoderata, incredibilia, alta semper cupiebat.
Post dominationem Lucii Sullae, libido maxima capiendae rei publicae hunc invaserat;
dum sibi regnum pararet neque quicquam pensi habebat id quibus modis adsequeretur.
Segmented Reader
L. Catilina,
nobili genere natus,
fuit magna vi et animi et corporis,
sed ingenio malo pravoque.
Huic
ab adulescentia
bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis
grata fuere
ibique iuventutem suam exercuit.
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae
supra quam cuiquam credibile est.
Animus audax, subdolus, varius,
cuius rei lubet simulator ac dissimulator,
alieni adpetens, sui profusus,
ardens in cupiditatibus;
satis eloquentiae, sapientiae parum.
Vastus animus inmoderata, incredibilia,
nimis alta semper cupiebat.
Hunc
post dominationem L. Sullae
libido maxima invaserat rei publicae capiundae;
neque id quibus modis adsequeretur,
dum sibi regnum pararet,
quicquam pensi habebat.
Liber Ipse
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
Written by Robert Amstutz