P. Vergilius Maro, Aeneid 10.689–701
Mezentius launches a fierce assault on the Trojans and their Etruscan allies, cutting down Hebrum, Latagum, and Palmum, and presenting their spoils to his son Lausus.
Tier 1
Sed interea, Mezentius motus monitis Iovis, adit ad pugnam et Troianos laetos petit. Tyrrhenae lineas militum concurrunt et omnes Tyrrhenae Mezentium petunt, omnibus odiis suis, omnibus telis frequentibus suis Mezentium petunt.
Mezentius velut saxum magnum quod prodit in vastum aequor, expositum furiis ventorum et expositum ponto, saxum perfert vim omnem et minas caelique marisque, saxum remanet immobile, Mezentius interfecit Hebrum, filium Dolichaonis, et quoque Latagum et Palmum celerem.
Sed Mezentius Latagum petit saxo, maximo fragmine montis, et Mezentius Latagum in ore facieque saxo pulsat; Mezentius Palmum perterritum, genu secato, volvi in humo sinit,
Mezentiusque arma umeris Lauso donat et cristas vertice figere.
Tier 2
At interea Mezentius ardens monitis Iovis succedit pugnae Teucrosque ovantes invadit. Tyrrhenae acies concurrunt atque instant omnibus uni, uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille velut rupes quae prodit in vastum aequor, obvia furiis ventorum expostaque ponto, perfert vim cunctam atque minas caelique marisque, ipsa manens immota, sternit humi Hebrum, prolem Dolichaonis, cum quo Latagum Palmumque fugacem.
Sed Latagum occupat saxo ingenti fragmine montis atque os faciemque adversam, Palmum segnem poplite succiso volvi sinit,
Armaque Lauso donat umeris et cristas vertice figere.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- At Iovis interea monitis Mezentius ardens
- succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
- Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
- uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
- Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
- obvia ventorum furiis expostaque ponto,
- vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
- ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
- sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
- sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
- occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
- succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
- donat habere umeris et vertice figere cristas.
Written by Robert Amstutz