Quintus Horatius Flaccus, Satirae 1.6.56-64
Horace recounts his first meeting with Maecenas, describing how he spoke haltingly out of shyness and told him plainly who he was, and how nine months later Maecenas invited him into his circle of friends, which Horace considers a great honor since Maecenas judges men not by their birth but by their character and purity of heart.
Tier 1
Cum primum te vidi, dixi pauca verba singultim (stuttering) – nam infans (speechless) pudor prohibebat me plura dicere –
Non ego narro me natum claro patre, non ego me narro circumvectari rura Tarentino equo, sed ego narro id quod eram.
Tu respondes pauca verba, ut tuus mos est; aberam, nono mense post, tu me revocas et me iubes in numero amicorum esse.
Ego ducebam hoc magnum, quia placui tibi, tu qui decernis inter turpem et honestum, non patre claro, sed vita et corde puro.
Tier 2
Ut veni coram, locutus pauca singultim – namque infans pudor prohibebat plura profari –
non ego narro me natum claro patre, non ego me circumvectari rura Satureiano caballo, sed quod eram.
Respondes pauca, ut tuus mos est; abeo, nono post mense (me) revocas iubesque esse in numero amicorum.
Ego duco hoc magnum, quod placui tibi, qui secernis honestum turpi, non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- ut veni coram, singultim pauca locutus—
- infans namque pudor prohibebat plura profari—
- non ego me claro natum patre, non ego circum
- me Satureiano vectari rura caballo,
- sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
- pauca; abeo, et revocas nono post mense iubes
- que esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
- quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
- non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
Written by Robert Amstutz