Quintus Horatius Flaccus, Epodes 16.35-48
In this passage, Horace calls on the virtuous to leave Rome behind and sail past the Etruscan shores into the surrounding Ocean, seeking the Blessed Islands — a paradise where the earth yields grain untilled, vines grow unpruned, olive branches never fail, and honey flows freely from hollow oaks. He dismisses the weak and hopeless as fit only for their ill-omened beds, reserving his call for those with courage enough to go.
Tier 1
Omnis civitas dicta haec et quae poterunt dividere nos a reditu, eamus omnis civitas aut pars melior stulto grege;
Mollis et illi, qui sine spe sunt, recubent in male ominatos lectos. Vos, quibus est virtus, tollite femininum luctum, et volate extra Etrusca litora.
Oceanus errans manet circum nos: petamus campos beatos, arvos divites et insulas.
Ubi terra inarata reddit cererem et vinea inputata floret usque, et rami olivae numquam fallentis germinat et ater ficus ornat suam arborem,
Mella manant ex cavo robure, aqua levis desilit montibus altis crepante pede.
Tier 2
Exsecrata haec et quae poterunt abscindere reditus, dulcis omnis civitas eamus aut pars melior indocili grege;
Mollis et exspes perpremat inominata cubilia. Vos, quibus est virtus, tollite muliebrem luctum, et volate praeter Etrusca litora.
Oceanus vagus circum nos manet: petamus arva beata, arva divites et insulas,
ubi tellus inarata reddit cererem et vinea inputata floret usque, et termes olivae numquam fallentis germinat pullaque ficus ornat suam arborem,
mella manant ex cava ilice, lympha levis desilit montibus altis crepante pede.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis
- eamus omnis exsecrata civitas
- aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
- inominata perpremat cubilia.
- vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
- Etrusca praeter et volate litora.
- nos manet Oceanus circum vagus: arva beata
- petamus, arva divites et insulas,
- reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
- et inputata floret usque vinea,
- germinat et numquam fallentis termes olivae
- suamque pulla ficus ornat arborem,
- mella cava manant ex ilice, montibus altis
- levis crepante lympha desilit pede.
Written by Robert Amstutz