Publius Ovidius Naso, Amores 1.12.21-30
Ovid blames himself for sending such ill-suited wooden tabellae to deliver a love note to Corinna.
Tier 1
eramne insanus committere nostros amores his tabellis et dedine mollia verba quae hae tabellae ad dominam ferunt.
hae cerae tabellae aptius capiant loquacia legalia documenta, quae aliquem ad iudicium revenire promittunt, tabellae quas aliquis attornatus legat duro ore;
tabellae melius iacerent inter libros rationis et tabulas, libri in quibus vir, qui pecuniam amat, ploraret suam pecuniam exhaustam.
ergo ego sensi vos habere duas facies et in nomine et in rebus. numerus tuus non erat bonum signum.
quid ego, iratus, precer nisi putris senectus vos consumat, et cera tua sit alba quia neglecta est.
Tier 2
ego insanus commisi nostros amores his dedique mollia verba ferenda ad dominam?
hae cerae aptius capiant garrula vadimonia, quas aliquis cognitor legat duro ore;
melius iacerent inter ephemeridas tabulasque, in quibus avarus fleret absumptas opes.
ergo ego sensi vos (esse) duplices rebus pro nomine. numerus ipse non erat boni auspicii.
quid iratus precer, nisi cariosa senectus rodat vos, et cera sit alba inmundo situ?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- his ego commisi nostros insanus amores
- molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
- aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
- quas aliquis duro cognitor ore legat;
- inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
- in quibus absumptas fleret avarus opes.
- ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.
- auspicii numerus non erat ipse boni.
- quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
- rodat, et inmundo cera sit alba situ?
Written by Robert Amstutz