Publius Ovidius Naso, Amores 1.12.1-20
Ovid laments that his tabellae, sent in 1.11, failed. He portrays the tabellae as cursed and discusses the various bad things that led to the creation of the tabellae.
Tier 1
lacrimate meos casus - tristes tabellae revenerunt. infelix littera negat Corinnam posse convenire hodie.
omen aliquid significat; cum Nape discedebat, limen ianuae digitis pulsavit.
Nape, cum iterum discedis, memento transire limen cautius et leve pedem tuum altius.
abite difficiles tabellae, o lignum aptum funeri, et tu, cera quae notas negaturas refers! -
cera quam puto collectam de flore longae plantae, quae toxicum habet, sub infami melle quod apis Corsica facit.
sed tu cera eras rubra sicut tu tincta es minio - ille color vere erat ruber ut sanguis.
o inutile lignum, iace ubi duae viae conveniunt, volo onus rotae vos frangere.
ego convincam illum virum qui facit vos ex arbore, convincam illum non habuisse manus puras.
illa arbor providit suspendia misero collo, illa arbor providit terribiles cruces carnifici (vir qui crimina interfecit);
illa arbor dedit foedas umbras avibus nocturnis, illa arbor tulit ova vulturis et alius avis noctis.
Tier 2
flete meos casus - tristes tabellae rediere. infelix littera negat (eam) posse hodie.
omina sunt aliquid; modo cum Nape discedere vellet, icta digitos restitit ad limen.
missa foras iterum, memento transire limen cautius atque sobria (Nape) ferre pedem alte!
ite hinc, difficiles tabellae, funebria ligna tuque cera referta notis negaturis! -
quam, puto, collectam de flore longae cicutae sub infami melle apis Corsica misit.
at rubebas tamquam penitus medicata minio - ille color vere erat sanguinolentus.
inutile lignum, iaceatis, proiectae triviis, onusque rotae praetereuntis frangat vos.
convincam etiam illum, qui vos vertit in usum ex arbore, manus puras non habuisse.
illa arbor praebuit suspendia misero collo, illa praebuit diras cruces carnifici;
illa dedit turpes umbras raucis bubonibus, tulit in ramis ova Vulturis et strigis.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- flete meos casus — tristes rediere tabellae
- infelix hodie littera posse negat.
- omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet,
- ad limen digitos restitit icta Nape.
- missa foras iterum limen transire memento
- cautius atque alte sobria ferre pedem!
- ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,
- tuque, negaturis cera referta notis! —
- quam, puto, de longae collectam flore cicutae
- melle sub infami Corsica misit apis.
- at tamquam minio penitus medicata rubebas —
- ille color vere sanguinolentus erat.
- proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,
- vosque rotae frangat praetereuntis onus!
- illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,
- convincam puras non habuisse manus.
- praebuit illa arbor misero suspendia collo,
- carnifici diras praebuit illa cruces;
- illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
- vulturis in ramis et strigis ova tulit.
Written by Robert Amstutz