Publius Ovidius Naso, Amores 1.9.31-46
Ovid describes the act of being a lover as very hard work. It is impossible to stay lazy while being a lover.
Tier 1
ergo is quis amorem pigrum vocabat, desinat. amor habet naturam impigrum.
magnus Achilles iratus est quia Briseis abducta est - dum licet vobis, Troiani, frangite Graecos milites.
Hector ibat ad arma ab conplexibus uxoris suae, Andromaches, et erat Andromaches quae galeam in capiti Hectoris poneret.
dicitur Agamemnon, cum conspexit Cassandram, filia Priami, Agamemnon stupefactus est capillis eius.
Mars captus quoque sensit vincula Vulcani; nulla fabula fuit famosior in caelo.
ego ipse eram piger et natus sum in facilia otia; lectus et umbra meum animum mollem fecerant.
amor formosae puellae ursit pigrum me et puella iussit me pecuniam facere in castris suis.
deinde tu vides me agilem et gerentem nocturna bella. is qui nolet esse piger, amet!
Tier 2
ergo quicumque vocabat amorem desidiam, desinat. amor ingenii experientis est.
magnus Achilles ardet in abducta Briseide - dum licet, Troes, frangite Argeas opes!
Hector ibat ad arma ab conplexibus Andromaches, et erat uxor quae galeam capiti daret.
fertur summa ducum, Atrides, Priameide visa, obstipuisse effusis Maenadis comis.
Mars deprensus quoque sensit fabrilia vincula; nulla fabula fuit notior in caelo.
ego ipse eram segnis natusque in discincta otia; lectus et umbra molliverant animos meos.
cura formosae puellae inpulit (me) ignavum et iussit (me) merere aera in castris suis.
inde vides agilem gerentemque nocturna bella. qui nolet fieri desidiosus, amet!
Tier 3 - Carmen Ipsum
- ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
- desinat. ingenii est experientis amor.
- ardet in abducta Briseide magnus Achilles —
- dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
- Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
- et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
- summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
- Maenadis effusis obstipuisse comis.
- Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
- notior in caelo fabula nulla fuit.
- ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
- mollierant animos lectus et umbra meos.
- inpulit ignavum formosae cura puellae
- iussit et in castris aera merere suis.
- inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
- qui nolet fieri desidiosus, amet!
Written by Robert Amstutz