Publius Ovidius Naso, Amores 1.3.1-14
Ovid begs that the woman that he has fallen for love him in return and gives some reasons as to why she should.
Tier 1
iustas res precor: puella quae nuper me cepit, aut puella me amet aut puella explicet cur ego illam puellam semper amem!
a, ego nimis multum volui – tantum illa puella patiatur amari; Cytherea audierit omnes meas preces!
Cytherea, accipe virum qui servus sit tibi per longos annos; Cytherea accipe virum qui sciat amare pura fide!
si magna nomina parentum antiquorum meorum me tibi non commendat, si auctor familiae meae erat eques (an equestrian in public status),
nec meus campus fit novus innumeris aratris, et uterque parens non dat multum pecuniae –
at Phoebus et amicae novem eius et Bacchus et Amor hac faciunt, Amor, qui me tibi donat, et Fides secunda nulli, Mores sine crimine et nuda Simplicitas et purpureus Pudor quoque hac faciunt. omnes horum me in hoc modo faciunt.
Tier 2
iusta precor: puella quae me nuper praedata est, aut amet aut faciet, cur ego semper amem!
a, nimium volui – tantum patiatur amari; Cytherea audierit tot nostras preces!
accipe, qui tibi deserviat per longos annos; accipe, qui noverit amare pura fide!
si magna nomina parentum veterum me non commendant, si auctor nostri sanguinis eques,
nec meus campus renovatur innumeris aratris, uterque parens temperat et parcus sumptus –
at Phoebus comitesque novem repertorque vitis hac faciunt, et Amor, qui me tibi donat, et fides cessura nulli, mores sine crimine nudaque simplicitas purpureusque pudor (quoque hac faciunt).
Tier 3 - Carmen Ipsum
- iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
- aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
- a, nimium volui—tantum patiatur amari;
- audierit nostras tot Cytherea preces!
- accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
- accipe, qui pura norit amare fide!
- si me non veterum commendant magna parentum
- nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
- nec meus innumeris renovatur campus aratris,
- temperat et sumptus parcus uterque parens—
- at Phoebus comitesque novem vitisque repertor
- hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,
- et nulli cessura fides, sine crimine mores
- nudaque simplicitas purpureusque pudor.
Written by Robert Amstutz