Publius Ovidius Naso, Amores 1.2.9-18
Ovid questions whether it is better to just give in to love and gives examples where giving in to a burden is better than resisting the burden.
Tier 1
cedimus? an nos inflammamus flammam pugnando? cedamus! labor leve fit, quod bene fertur.
ego vidi flammas crescere quia aliquis facem movit, et rursus ego vidi flammas mori cum nemo facem movit.
boves, qui iuga prima resistunt, ferunt plura verbera quam boves quos usus aratri delectat.
ferus equus nocet ori suo cum equus contra durum lupatum errat, quisquis se aptum ad arma facit sentit frena (harness) minus.
Amor acrius et multo ferocius urget invitos quam eos qui se esse servos accipiunt.
Tier 2
cedimus? an accendimus subitum ignem luctando? cedamus! onus leve fit, quod bene fertur.
ego vidi iactatas flammas crescere mota face et rursus mori nullo concutiente.
boves dum prensi iuga prima detractant verbera plura ferunt, quam quos usus aratri iuvat.
asper equus contunditur ora duris lupatis, quisquis ad arma facit sentit frena minus.
Amor acrius multoque ferocius urget invitos quam qui servitium ferre fatentur.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
- cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus.
- vidi ego iactatas mota face crescere flammas
- et rursus nullo concutiente mori.
- verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
- detractant prensi dum iuga prima boves.
- asper equus duris contunditur ora lupatis,
- frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
- acrius invitos multoque ferocius urget
- quam qui servitium ferre fatentur Amor.
Written by Robert Amstutz