Publius Ovidius Naso, Amores 1.1.11-20
Ovid continues questioning why Cupid thinks poetry is his to mess with, then Ovid begins to say he doesn't have material fit for love poetry.
Tier 1
quis Phoebum, famosus capillis, doceat uti acuto telo, cum Mars Aoniam lyram movet?
puer magna regna et nimis multum potentia habes; cur tu, ambitiose puer, meum opus novum adfectas?
an suntne omnia tibi? suntne Heliconiae valles tuae? iam etiam lyra sua Phoebo vix est tuta a te?
cum nova pagina bene incipit versu primo, proximus versus meos nervos diminuit;
nec habeo materiam aptam versibus levioribus, materia quae est aut de puero aut de puella longis capillis.
Tier 2
quis Phoebum insignem crinibus instruat acuta cuspide, Marte movente Aoniam lyram?
puer, magna regna nimiumque potentia sunt tibi; cur opus novum adfectas, ambitiose?
an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? iam etiam lyra sua vix tuta est Phoebo?
cum nova pagina bene surrexit versu primo, ille proximus attenuat meos nervos;
nec est mihi materia apta numeris levioribus, aut puer aut puella compta longas comas.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
- instruat, Aoniam Marte movente lyram?
- sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
- cur opus adfectas, ambitiose, novum?
- an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
- vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
- cum bene surrexit versu nova pagina primo,
- attenuat nervos proximus ille meos;
- nec mihi materia est numeris levioribus apta,
- aut puer aut longas compta puella comas.'
Written by Robert Amstutz