Publius Ovidius Naso, Amores 1.1.1-10
Ovid says he was about to write some good old fashion epic when Cupid had other plans, then starts to ask Cupid what would happen if other gods started switching roles.
Tier 1
arma et violentia bella parabam scribere gravi numero, materia quae modis (meter) convenit.
inferior versus satis erat – Cupido dicitur risisse et cepisse unum pedem.
quis dicas, Cupido, tibi dedit hoc imperium super carmina? nos poetae sumus filiarum Pieridum (of Pieris), non sumus in tua turba.
quid tu dicas, si Venus arma Minervae capillis auri capiat, et flava Minerva ignes ventilet (fanned).
quis probet Cererem esse domina in silvis montis, et agros coli lege pharetratae virginis (Dianae)?
Tier 2
gravi numero arma violentaque bella parabam edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus - Cupido dicitur risisse atque surripuisse unum pedem.
quis, saeve puer, tibi dedit hoc iuris in carmina? Vates Pieridum, non sumus tua turba.
quid, si Venus arma flavae Minervae praeripiat, flava Minerva ventilet accensas faces?
quis probet Cererem regnare in silvis iugosis, lege pharetratae virginis coli arva?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- arma gravi numero violentaque bella parabam
- edere, materia conveniente modis.
- par erat inferior versus—risisse Cupido
- dicitur atque unum surripuisse pedem.
- 'quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
- Pieridum vates, non tua turba sumus.
- quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
- ventilet accensas flava Minerva faces?
- quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
- lege pharetratae Virginis arva coli?
Written by Robert Amstutz