Titus Livius, Ab Urbe Condita 1.59.1
While the others are consumed by grief, Brutus holds out the knife dripping with Lucretia's blood and swears by it, calling the gods as witnesses, that he will pursue Lucius Tarquinius Superbus, his wicked wife, and all his children with sword, fire, and every means in his power, and that he will suffer neither them nor any other to reign in Rome.
Tier 1
Dum alii occupati sunt tristitia, Brutus tenet ante se cultrum, quo Lucretia se occidit et quem Brutus e corpore Lucretiae extraxit,
"Iuro," inquit "per hunc sanguinem, qui castissimus erat ante regiam (royal) iniuriam, et per vos, di, testes (as witnesses),
Iuro me persecuturum Lucium Tarquinium Superbum cum mala femina et liberis eius ferro, igne, et deinde quacumque vi possim,
nec passurum quemquam esse regem Romae."
Tier 2
Illis occupatis luctu, Brutus prae se tenens extractum cultrum manantem cruore ex volnere Lucretiae,
"per hunc," inquit "castissimum sanguinem, ante regiam iniuriam, iuro, vosque di testes,
facio me exsecuturum L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni stirpe liberorum ferro, igne, dehinc quacumque vi possim,
passurum nec illos nec alium quemquam regnare Romae."
Segmented Reader
Brutus
illis luctu occupatis
cultrum ex volnere Lucretiae extractum,
manantem cruore
prae se tenens,
"Per hunc" inquit "castissimum
ante regiam iniuriam
sanguinem iuro,
vosque, di, testes
facio me L. Tarquinium Superbum
cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe
ferro igni quacumque dehinc vi possim
exsecuturum,
nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum."
Liber Ipse
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum."
Written by Robert Amstutz