Titus Livius, Ab Urbe Condita [2.10.11-13]
Tier 1
tum Cocles "O sancte Tiberine pater" inquit, "te precor accipias me armatum benigno flumine."
sic armatus Cocles in Tiberim desiluit. Etrusci multa tela iacuerunt neque eum transfixit. Cocles sine vulneri ad suos trans flumen navit. ausus est rem quae habemus plus fama quam fide.
Roma fuit grata ad tantam virtutem; Roma statuam Coclitis in foro posuit; Roma ei dedit quantum agri uno die circumaravit.
privati cives quoque ei dona dare voluerunt inter publicos honores;
etiam in re incerta, omnes ei aliud dedit, etiam non multum habuerunt.
Tier 2
tum Cocles "sancte Tiberine pater" inquit, "te precor, accipias haec arma et hunc militem propitio flumine."
sic armatus in Tiberim ita desiluit, multisque telis superincidentibus, incolumis ad suos tranavit, rem ausus habituram ad posteros plus famae quam fidei.
civitas fuit grata erga tantam virtutem; statua posita in comitio; quantum agri uno die circumaravit, datum.
privata studia quoque inter publicos honores eminebant;
nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliud contulit, fraudans se ipse victu suo.
Segmented Reader
Tum Cocles
"Tiberine pater"
inquit,
"te sancte precor,
haec arma et hunc militem
propitio flumine accipias."
Ita sic armatus in Tiberim desiluit
multisque superincidentibus telis
incolumis ad suos tranavit,
rem ausus
plus famae habituram
ad posteros
quam fidei.
Grata erga tantam virtutem civitas fuit;
statua in comitio posita;
agri quantum uno die circumaravit,
datum.
Privata quoque inter publicos honores
studia eminebant;
nam
in magna inopia pro domesticis copiis
unusquisque ei aliquid,
fraudans se ipse victu suo,
contulit.
Tier 3 - Liber Ipse
Tum Cocles "Tiberine pater" inquit, "te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit, datum. Privata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.
Written by Robert Amstutz