Marcus Tullius Cicero, Pro Caelio [36]

Cicero says he will now adopt a different persona, perhaps more gentle to Clodia, if she likes. Cicero insinuates that Clodia and her brother had a very intimate relationship, and he begins to speak to her as her brother. Cicero says that her brother would tell her 'he's just not that into you, move on.'

Tier 1

sed si autem urbanius me agere vis, sic agam tecum.

 

Removebo illum senem durum rusticumque;

 

aliquem igitur ex his viris sumam ac praesertim minimum fratrem tuum

 

frater tuus qui est urbanissimus in isto genere;

 

is qui te amat, is qui propter aliquam timiditatem et metus nocturnos ille puer cum maiore sorore semper cubitabat.

 

puta eum tecum loqui: 'cur clamorem fecisti, soror? cur insana es?

 

cur rem parvam rem magnam facis?

 

spectavisti iuvenem qui prope te habitat; videbatur pulcher tibi et te delectabat;

 

voluisti eum saepius videre; fuisti saepe in hortis in quo Caelius fuit;

 

tu, femina nobilis, vis eum pecunia tua habere, puerum patre qui pecuniam non ei dabat.

 

non potes eum habere; Caelius te non amat, et a te fugit. pete alium virum.

 

tu habes hortos ad Tiberim et omnis iuventus ad hunc locum causa natandi venit;

 

ab hoc loco tu potes spectare iuvenes et condiciones eorum;

 

cur molesta es huic qui te spernit?'

 

Written by Robert Amstutz