Marcus Tullius Cicero, Pro Caelio [16]
Cicero says he does not have to deal any further with the accusations of bribery because Caelius is not crazy, and he would have to be in order to have fallen to that corruption.
Tier 1
huic rei non scio an debeam respondere de ambitu et de criminibus istis amicorum ac eorum qui pecuniam alienam tenent, quoniam iis accusationibus respondi.
nam Caelius numquam tam insanus fuisset ut alterum virum ambitus accusaret, si Caelius ipse ambitum fecisset,
neque Caelius quaereret suspicionem criminis in altero viro (L. Calpurnius Bestia) cuius libertatem perpetuam ipse sibi cuperet,
neque Caelius ipse iterum alterum virum ambitus accusaret, si putaret se ambitus accusari.
quod quamquam Caelius facit non sapienter et me invito, tamen est cupiditas ut melius videatur petere innocentiam alterius viri quam timide cogitare de se.
Tier 2
quod (in this connection) haud scio an putem respondendum similiter de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc (eas accusationes) incidi.
Caelius enim numquam tam amens fuisset ut ambitus alterum accusaret, si sese isto infinito ambitu commaculasset,
neque quaereret suspicionem eius facti in altero cuius ipse perpetuam licentiam sibi optaret,
nec ipse iterum arcesseret alterum crimine ambitus, si putaret semel sibi subeundum periculum ambitus.
quod quamquam nec facit sapienter et me invito, tamen est cupiditas eius modi ut videatur magis insectari innocentiam alterius quam cogitare de se timide.
Segmented Reader
quod haud scio an
de ambitu et de criminibus istis
sodalium ac sequestrium,
quoniam huc incidi,
similiter respondendum putem.
numquam enim tam Caelius amens fuisset ut,
si sese isto infinito ambitu commaculasset,
ambitus alterum accusaret,
neque eius facti in altero suspicionem quaereret
cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret,
nec,
si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret,
ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret.
quod quamquam nec sapienter et me invito facit,
tamen est eius modi cupiditas
ut magis insectari alterius innocentiam
quam de se timide cogitare videatur.
Tier 3 - Liber Ipse
quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
Written by Robert Amstutz