Marcus Tullius Cicero, Pro Caelio [15]
Cicero says that Caelius was only superficially linked to the Catilinarian conspiracy.
Tier 1
itaque vestrum crimen contra Caelium lapsum est a maledictis immodestiae ad coniurationem.
vos posuistis Caelium fuisse participem coniurationis, et id posuistis parva cum evidentia, quia Caelius fuit amicus Catilinae;
in quo non modo crimen non adhaerebat sed oratio eloquentis adulescentis vix intellegitur.
nam qui tam magnus furor in Caelio sit, quod tam magnum volnus aut in moribus et natura eius aut in fortuna eius?
et postremo cum nomen Caeli auditum est in ista suspicione?
dico nimium multa de re in qua minima dubia est; hoc dico.
non modo si Caelius in coniuratione fuisset, sed nisi Caelius fuisset inimicus coniurationi, Caelius numquam voluisset commendare annos adulescentiae accusatione coniurationis.
Tier 2
itaque vestra oratio delapsa est a maledictis impudicitiae ad invidiam coniurationis.
hunc enim fuisse participem coniurationis posuistis, atque id tamen titubanter et strictum, propter amicitiam Catilinae;
in quo non modo crimen non haerebat sed oratio adulescentis diserti vix cohaerebat.
qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum volnus aut in moribus naturaque aut in re atque fortuna?
denique ubi nomen Caeli auditum est in ista suspicione?
loquor nimium multa de minime dubia re; hoc tamen dico.
non modo si socius coniurationis (fuisset), sed nisi fuisset inimicissimus istius sceleris, numquam voluisset commendare potissimum adulescentiam suam accusatione coniurationis.
Segmented Reader
itaque
a maledictis impudicitiae
ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa.
posuistis enim,
atque id tamen titubanter et strictim,
coniurationis hunc
propter amicitiam Catilinae
participem fuisse;
in quo non modo crimen non haerebat
sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio.
qui enim tantus furor in Caelio,
quod tantum
aut in moribus naturaque
volnus
aut in re atque fortuna?
ubi denique est
in ista suspicione
Caeli nomen auditum?
nimium multa
de re minime dubia
loquor;
hoc tamen dico.
non modo si socius coniurationis,
sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset,
numquam coniurationis accusatione
adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.
Tier 3 - Liber Ipse
itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.
Written by Robert Amstutz