C. Valerius Catullus, Carmen 64.238–253
The narrative returns to the present moment. The consequences of Theseus's forgetfulness play out at Athens, and the description of the embroidered coverlet shifts at last to its other side, where Iacchus appears with his retinue of Satyrs and Silenoi from Nysa.
Tier 1
Thēseus haec praecepta in mente firmā tenuerat. sed nunc mēns eius haec verba dīmīsit. sīcut ventī nūbēs ē monte albō pellunt, sīc Thēseus haec praecepta ē mente sua perdidit.
at pater Aegeus ē summā arce mare spectābat. oculōs suōs multīs lacrimīs cōnsūmēbat. cum prīmum vēla nigra in nāve vīdit, sē ipsum ē altō saxō iēcit. Aegeus enim sīc cogitābat: "fīlius meus mortuus est. Thēseus crūdēlī fātō periit."
sīc Thēseus in domum patris suī intrāvit. sed pater iam mortuus erat. domus plēna dolōris erat. quālem dolōrem Thēseus Ariadnae dederat, tālem dolōrem ipse nunc recēpit.
interim Ariadna trīstis stābat. Ariadna nāvem Thēseī cēdentem spectābat. multās cūrās in animō suō habēbat.
sed in aliā parte vestis Bacchus deus appāret. Bacchus volat cum amīcīs suīs, Satyrīs et Sīlēnīs. Bacchus tē, Ariadna, quaerit. Bacchus amōre tuō ārdet.
Tier 2
sed mandāta haec, quae Thēseus prius firmā mente tenēbat, animum eius relīquērunt, sīcut nūbēs, ventīs pulsae, summum montem album relinquunt.
at pater Aegeus ē summā arce mare spectābat, oculōs suōs trīstēs multīs lacrimīs cōnsūmēns. cum prīmum vēla nigra in nāve cōnspēxit, sē ipsum ē altō saxō praecipitem iēcit. Aegeus enim sīc cogitābat: "fīlius meus crūdēlī fātō periit."
sīc Thēseus, quī Minōtaurum interfēcerat, tēcta patris suī ingressus est. sed haec domus iam plēna dolōris erat propter mortem patris. quālem lūctum Thēseus Ariadnae obtulerat mente immemorī, tālem ipse recēpit.
interim Ariadna maesta nāvem cēdentem spectābat, et multās cūrās in animō vulnerātō agitābat.
at in aliā parte vestis Iacchus iuvenis volābat cum amīcīs suīs, Satyrīs et Sīlēnīs, et tē, Ariadna, quaerēbat, amōre tuō ārdēns.
Tier 3
Thēsea, haec mandāta prius cōnstantī mente tenentem, līquēre, ceu nūbēs, flāmine ventōrum pulsae, āerium cacūmen niveī montis relinquunt.
at pater, ut prōspectum ē summā arce petēbat, anxia lūmina in adsiduōs flētūs absūmēns, cum prīmum lintea īnfectī vēlī cōnspēxit, sēsē ē vertice scopulōrum praecipitem iēcit, crēdēns Thēsea immītī fātō āmissum esse.
sīc Thēseus, morte ferōx, fūnesta tēcta paterna domus ingressus, quālem lūctum mente immemorī Mīnōidī obtulerat, tālem ipse recēpit.
quae tum, maesta, cēdentem carīnam prōspectāns, multiplicēs cūrās in animō saucia volvēbat.
at parte ex aliā flōrēns Iacchus volitābat cum thiasō Satyrōrum et Nȳsigenīs Sīlēnīs, tē, Ariadna, quaerēns, et incēnsus tuō amōre.
Tier 4 - Carmen Ipsum
- haec mandāta prius cōnstantī mente tenentem
- Thēsea ceu pulsae ventōrum flāmine nūbēs
- āerium niveī montis līquēre cacūmen.
- at pater, ut summā prōspectum ex arce petēbat,
- anxia in adsiduōs absūmēns lūmina flētūs,
- cum prīmum īnfectī cōnspēxit lintea vēlī,
- praecipitem sēsē scopulōrum ē vertice iēcit,
- āmissum crēdēns immītī Thēsea fātō.
- sīc fūnesta domus ingressus tēcta paterna
- morte ferōx Thēseus, quālem Mīnōidī lūctum
- obtulerat mente immemorī, tālem ipse recēpit.
- quae tum prōspectāns cēdentem maesta carīnam
- multiplicēs animō volvēbat saucia cūrās.
- at parte ex aliā flōrēns volitābat Iacchus
- cum thiasō Satyrōrum et Nȳsigenīs Sīlēnīs,
- tē quaerēns, Ariadna, tuōque incēnsus amōre.
Original draft written by Robert Amstutz