C. Valerius Catullus, Carmen 64.202–214
Ariadne's speech ends and the narrative resumes. Jupiter responds to her appeal, the consequences reach Theseus aboard ship, and the narrator looks back to the departure from Athens and the words Aegeus had given his son.
Tier 1
postquam Ariadna haec verba ē maestō pectore effūdit, et poenam prō saevīs factīs Thēseī petīvit, Iuppiter, rēx deōrum, eius precibus cōnsēnsit. tum terra tremuit. mare tremuit. mundus stellās commōvit.
sed Thēseus omnia oblītus est. mēns eius caeca erat, sīcut in tenebrīs. omnia praecepta patris suī, quae anteā tenēbat, ē memoriā dīmīsit. nōn igitur dulcia sīgna ad nāvem sustulit. nōn igitur patrī suō maestō ostendit sē tūtum ad domum venīre.
ōlim, cum Thēseus dē Athēnīs in nāvibus discēdēbat, Aegeus pater eius haec verba fīliō dīxit:
Tier 2
postquam Ariadna haec verba maestō pectore effūdit, supplicium ā deīs prō saevīs factīs Thēseī petēns, Iuppiter, rēctor caelestum, fīrmō nūmine cōnsēnsit. quō mōtū terra tremuit, et saeva aequora tremuērunt, et mundus stellās caelī commōvit.
ipse autem Thēseus, mentem caecīs tenebrīs complētus, immemor omnia praecepta dīmīsit, quae prius firmā mente tenēbat. nōn igitur dulcia sīgna maestō patrī ostendit, nec eī sē tūtum ad lītora Athēnārum venīre nūntiāvit.
ōlim, cum Aegeus fīlium suum classī ventīsque crēderet, et fīlius moenia deae [Athēnae] relinqueret, pater haec verba iuvenī tenēns dedit:
Tier 3
hās postquam vōcēs maestō pectore prōfūdit, supplicium saevīs factīs anxia exposcēns, rēctor caelestum invictō nūmine annuit; quō mōtū tellūs atque horrida aequora contremuērunt, mundusque micantia sīdera concussit.
ipse autem Thēseus, mentem caecā cālīgine cōnsitus, oblītō pectore cūncta dīmīsit, quae mandāta cōnstantī mente prius tenēbat, nec, dulcia sīgna maestō parentī sustollēns, sē sōspitem Erechthēum portum vīsere ostendit.
namque ferunt ōlim, cum Aegeus gnātum, classī moenia dīvae linquentem, ventīs concrēderet, complexum iuvenī tālia mandāta dedisse:
Tier 4 - Carmen Ipsum
- hās postquam maestō prōfūdit pectore vōcēs,
- suppliciumque saevīs exposcēns anxia factīs,
- annuit invictō caelestum nūmine rēctor;
- quō mōtū tellūs atque horrida contremuērunt
- aequora concussitque micantia sīdera mundus.
- ipse autem caecā mentem cālīgine Thēseus
- cōnsitus oblītō dīmīsit pectore cūncta,
- quae mandāta prius cōnstantī mente tenēbat,
- dulcia nec maestō sustollēns sīgna parentī
- sōspitem Erechthēum sē ostendit vīsere portum.
- namque ferunt ōlim, classī cum moenia dīvae
- linquentem gnātum ventīs concrēderet Aegeus,
- tālia complexum iuvenī mandāta dedisse:
Original draft written by Robert Amstutz