C. Valerius Catullus, Carmen 64.149–163
Ariadne's speech continues. She reminds Theseus of what she did for him, asks what kind of mother could have borne such a man, and turns to the alternative he might have chosen — comparing herself to monsters of the sea such as Syrtis, Scylla, and Charybdis.
Tier 1
"ego tē ē morte ēripuī. ego frātrem meum āmīsī. tibi nōn deesse cōnstituī, etiamsī frātrem meum āmittere dēbēbam.
prō hīs rēbus ego nunc ferīs et avibus cibus erō. nēmō mihi sepulcrum dabit. corpus meum in lītore iacēbit. nēmō terram super corpus meum iaciet.
quae māter tē peperit? leaena? an mare? an Syrtis, an Scylla, an Charybdis? tū saevus es sīcut mōnstra. tū mihi mala reddis prō vītā tuā servātā.
uxōrem dūcere mē nōluistī, quia saeva praecepta patris tuī antīquī timēbās. at saltem mē domum tuam dūcere dēbuistī! ego tibi serva esse volēbam. ego tibi grātē serviēbam. pedēs tuōs candidōs aquā lavābam. lectum tuum purpureā veste sternēbam."
Tier 2
"certē ego tē ē mediā morte ēripuī. ego dēcrēvī frātrem āmittere potius quam tibi, perfide, in extrēmō tempore deesse.
prō hīs rēbus nunc ego ferīs et avibus praeda erō. nēmō mihi sepulcrum dabit. corpus meum sine sepulcrō mortuum iacēbit.
quae fera saevissima sub saxō sōlō tē peperit? quod mare tē in undīs spūmantibus concēpit et iēcit? quae Syrtis, quae Scylla rapāx, quae vāsta Charybdis tē genuit? tū enim, prō dulcī vītā tuā servātā, tālia praemia mihi reddis!
sī tibi cōnūbia nostra cordī nōn fuērunt, quia saeva praecepta antīquī parentis tuī timēbās, tamen mē domum tuam dūcere potuistī. ibi ego tibi serva esse volēbam. tibi grātō labōre serviēbam: pedēs tuōs candidōs aquā clārā lavābam, cubīle tuum purpureā veste sternēbam."
Tier 3
"certē ego tē in mediō turbine lētī versantem ēripuī, et crēvī potius germānum āmittere quam tibi fallācī suprēmō in tempore deessem.
prō quō dīlaceranda ferīs ālitibusque praeda dabor, neque, mortua, terrā iniactā tumulābor.
quaenam leaena tē genuit sōlā sub rūpe? quod mare, conceptum, tē spūmantibus undīs exspuit? quae Syrtis, quae Scylla rapāx, quae vāsta Charybdis [tē genuit], tālia quī reddis praemia prō dulcī vītā?
sī cōnūbia nostra tibi cordī nōn fuerant, quod saeva praecepta prīscī parentis horrēbās, attamen in vestrās sēdēs mē dūcere potuistī, quae tibi iūcundō labōre serva famulārer, candida vestīgia liquidīs lymphīs permulcēns, purpureāque veste cubīle tuum cōnsternēns."
Tier 4 - Carmen Ipsum
- "certē ego tē in mediō versantem turbine lētī
- ēripuī, et potius germānum āmittere crēvī,
- quam tibi fallācī suprēmō in tempore deessem.
- prō quō dīlaceranda ferīs dabor ālitibusque
- praeda, neque iniactā tumulābor mortua terrā.
- quaenam tē genuit sōlā sub rūpe leaena,
- quod mare conceptum spūmantibus exspuit undīs,
- quae Syrtis, quae Scylla rapāx, quae vāsta Charybdis,
- tālia quī reddis prō dulcī praemia vītā?
- sī tibi nōn cordī fuerant cōnūbia nostra,
- saeva quod horrēbās prīscī praecepta parentis,
- attamen in vestrās potuistī dūcere sēdēs,
- quae tibi iūcundō famulārer serva labōre,
- candida permulcēns liquidīs vestīgia lymphīs
- purpureāque tuum cōnsternēns veste cubīle."
Original draft written by Robert Amstutz