C. Valerius Catullus, Carmen 64.86–102
The flashback continues, turning from Theseus's arrival at the palace to Ariadne herself: her sheltered upbringing, her first sight of the visiting hero, and the work of Cupid and Venus (here invoked by her cult sites at Golgi and Idalium) on a young woman caught between hope and dread for what Theseus has come to do.
Tier 1
Ariadna virgō pūra erat. māter eam in domō tenēbat. Ariadna nōndum amōrem cōgnōverat.
Ariadna Thēseum vīdit. statim eum amāre coepit. corpus eius tōtum ārdēbat.
Cupīdō est deus saevus. Cupīdō hominēs ad amōrem cōgit. Cupīdō gaudia et cūrās miscet. Venus quoque dea amōris est.
Cupīdō et Venus puellam vexāvērunt. animus Ariadnae nōn quiētus erat. Ariadna multum timēbat. Ariadna pallidior aurō erat.
Thēseus enim Minōtaurum saevum pugnāre cupīvit. fortasse moriētur. fortasse vincet et māgnam laudem habēbit.
Tier 2
simul ac Ariadna virgō rēgia hunc iuvenem cupidīs oculīs aspēxit, statim amāre coepit. māter eam in castō lectulō mollī complexū alēbat; lectulus ipse suāvēs odōrēs ēmittēbat.
nōn prius Ariadna oculōs ārdentēs ab eō āvertit quam tōtum corpus eius flammā captum est, et in tōtō pectore penitus ārdēbat.
ō sāncte puer Cupīdō, quī immītī corde furōrēs in hominibus miserē exagitās, quī cūrīs hominum gaudia miscēs! et tū, dea Venus, quae Golgōs regis et Īdalium frondōsum!
quibus fluctibus puellam amōre ārdentem in mente iactāvistis, saepe in flāvō hospite suspīrantem!
quantōs timōrēs in corde fessō tulit! quantō saepe pallidior aurō fīēbat, cum Thēseus saevum mōnstrum petere cuperet, aut mortem aut praemia laudis!
Tier 3
simul ac hunc rēgia virgō cōnspēxit cupīdō lūmine (quam castus lectulus, suāvēs odōrēs exspīrāns, mollī complexū mātris alēbat, quālēs flūmina Eurōtae prōgignunt myrtūs, aurave vernā distīnctōs ēdūcit colōrēs), nōn prius flagrantia lūmina ab illō dēclīnāvit, quam cūnctō corpore flammam concēpit, et funditus tōta in īmīs medullīs exārsit.
heu sāncte puer, miserē exagitāns furōrēs immītī corde, quī cūrīs hominum gaudia miscēs, quaeque Golgōs regis quaeque Īdalium frondōsum, quālibus fluctibus iactāstis puellam mente incēnsam, saepe in flāvō hospite suspīrantem!
quantōs timōrēs illa tulit languentī corde! quantō saepe magis fulgōre aurī expalluit, cum Thēseus, cupiēns contrā saevum mōnstrum contendere, aut mortem appeteret aut praemia laudis!
Tier 4 - Carmen Ipsum
- hunc simul ac cupīdō cōnspēxit lūmine virgō
- rēgia, quam suāvēs exspīrāns castus odōrēs
- lectulus in mollī complexū mātris alēbat,
- quālēs Eurōtae prōgignunt flūmina myrtūs
- aurave distīnctōs ēdūcit verna colōrēs,
- nōn prius ex illō flagrantia dēclīnāvit
- lūmina quam cūnctō concēpit corpore flammam
- funditus atque īmīs exārsit tōta medullīs.
- heu miserē exagitāns immītī corde furōrēs
- sāncte puer, cūrīs hominum quī gaudia miscēs,
- quaeque regis Golgōs quaeque Īdalium frondōsum,
- quālibus incēnsam iactāstis mente puellam
- fluctibus, in flāvō saepe hospite suspīrantem!
- quantōs illa tulit languentī corde timōrēs!
- quantō saepe magis fulgōre expalluit aurī,
- cum saevum cupiēns contrā contendere mōnstrum
- aut mortem appetere Thēseus aut praemia laudis!
Original draft written by Robert Amstutz