Gaius Valerius Catullus, Carmen 63.50-62
Attis begins a second speech, lamenting in fear and grief the homeland left behind — the forum, the gymnasium, friends and family — and the terrible realization of what they have given up.
Tier 1
'o patria, mater mea, quam miser ego relinquebam te sicut servus qui dominos refugit,
veni ad silvas Idae ut ego essem in loco frigidissimo,
et insana adirem locos secretos animalium,
ubi es aut in quibus locis puto te esse, patria?
oculi mei cupiunt aspicere te, dum breve tempus animus meus est sanus.
egone remota sum a mea domo ad has silvas? aberone patria mea, bonis meis, amicis meis, genitoribus meis?
abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?
a miser, miser anime, iterum iterumque tibi dolet.
nam quis ego non fui?
Tier 2
'o patria, creatrix mei, o mea genetrix,
quam miser ego relinquens, ut erifugae famuli dominos solent,
tetuli pedem ad nemora Idae ut forem apud nivem et gelida stabula ferarum,
et furibunda adirem opaca latibula earum,
ubinam aut quibus locis reor te positam, patria?
pupula ipsa cupit derigere aciem sibi ad te, dum breve tempus animus carens fera rabie est.
egone remota ferar in nemora a mea domo? abero patria, bonis, amicis, genitoribus?
abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?
a miser, miser anime, querendum est etiam atque etiam.
nam quod genus figura est quod ego non obierim?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- 'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
- ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
- famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
- ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem,
- et earum opaca adirem furibunda latibula,
- ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
- cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
- rabie fera carens dum breve tempus animus est.
- egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
- patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
- abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?
- miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
- quod enim genus figurast, ego non quod obierim?
Written by Robert Amstutz