Gaius Valerius Catullus, Carmen 63.1-11
Attis, a young Greek, sails across the sea to Phrygia and, seized by frenzied devotion to the goddess Cybele, castrates themself and rises to lead their companions in the goddess's rites.
Tier 1
Attis super maria in parva nave navigavit. is tetigit Phrygiam silvam sicut erat cupidus.
ivit ad locum in silvis deae,
ibi, insano mente, non cogitabat, secavit testes suos acuto silice,
itaque sensit alia membra sua non esse membra viri,
dum sanguis recens eius cecidit ad terram,
Attis cepit leve typanum albis manibus, instrumentum tuum, Cybebe (also spelled Cybele) mater, tui ritus,
et Attis, quatiens pellem tauri teneris digitis, surrexit canere ritus tuos suis comitibus.
Tier 2
Attis, vectus super maria alta rate, tetigit Phrygium nemus ut citato cupide pede,
adivitque opaca loca redimita silvis deae,
ibi, stimulatus furenti rabie, vagus animis, devolsit pondera ili acuto silice,
itaque sensit sibi membra relicta esse ut sine viro,
etiam maculans sola terrae recente sanguine,
citata cepit leve typanum niveis manibus, typanum tuum, Cybebe mater, tua initia,
quatiensque cava terga tauri teneris digitis adorta est tremebunda canere haec suis comitibus.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- super alta vectus Attis celeri rate maria,
- Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
- adiitque opaca silvis redimita loca deae,
- stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
- devolsit ili acuto sibi pondera silice,
- itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
- etiam recente terrae sola sanguine maculans,
- niveis citata cepit manibus leve typanum,
- typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia,
- quatiensque terga tauri teneris cava digitis
- canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
Written by Robert Amstutz