Gaius Valerius Catullus, 107 "To Lesbia: Back so soon!"
Lesbia unexpectedly returns to an eager Catullus
Tier 1
si aliquid umquam factum est viro cupido et optanti sed insperanti, hoc est valde gratum animo.
itaque hoc est gratum mihi et carius auro quia tu te restituis mihi cupido, Lesbia.
restituis te cupido atque insperanti, tu ipsa te refers mihi cupido, Lesbia.
o diem candidiore nota! quis laetior quam ego vivit?
aut quis poterit dicere aliquid magis optandus est hac vita.
Tier 2
si quicquam umquam optigit cupido optantique insperanti, hoc est proprie gratum animo.
quare hoc est gratum nobis quoque carius auro quod te restituis mi cupido, Lesbia.
restituis cupido atque insperanti, ipsa te refers nobis.
o lucem candidiore nota! quis felicior me uno vivit aut magis hac optandus est quis dicere poterit?
Tier 3 - Carmen Ipsum
- si quicquam cupido optantique optigit umquam
- insperanti, hoc est gratum animo proprie.
- quare hoc est gratum nobis quoque carius auro
- quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
- restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
- nobis. o lucem candidiore nota!
- quis me uno vivit felicior aut magis hac est
- optandus vita dicere quis poterit?
Written by Robert Amstutz