Gaius Valerius Catullus, 101 "Ave Atque Vale: Farewell to his Brother"
Catullus says his final goodbyes to his departed brother.
Tier 1
frater, advenio ad hoc funus, ego vectus per multos populos et per multa maria,
ut donarem te ultimo dono mortis et frustra loqui cum muta cinere.
quod fortuna eripit te ipsum a me.
heu miser frater qui indigne raptus a me,
nunc accipe haec dona, quae tradita sunt antiquo more parentum, triste donum ad funus,
accipe haec dona humidiora fraternis lacrimis,
et frater, ave atque vale in perpetuum.
Tier 2
frater, advenio ad has inferias, vectus per multas gentes et per multa aequora,
ut donarem te postremo munere mortis et nequiquam alloquere mutam cinerem.
quandoquidem fortuna abstulit tete ipsum mihi.
heu miser frater indigne adempte mihi,
tamen nunc interea accipe haec, quae tradita sunt prisco more parentum tristi munere ad inferias,
(accipe haec) manantia multum fraterno fletu,
atque frater ave atque vale in perpetuum.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- multas per gentes et multa per aequora vectus
- advenio has miseras, frater, ad inferias,
- ut te postremo donarem munere mortis
- et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
- quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
- heu miser indigne frater adempte mihi,
- nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
- tradita sunt tristi munere ad inferias,
- accipe fraterno multum manantia fletu,
- atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
Written by Robert Amstutz