Gaius Valerius Catullus, 88 "To Gellius: It's all in the family"
Catullus accuses Gellius of having relations with his own mother and sister.
Tier 1
Geli, quomodo describas virum qui cubat cum matre et sorore sua, et non dormit per totam noctem sine vestimentis?
quomodo describas virum qui non sinit fratrem patris esse cum femina sua?
scisne quantum culpae accipit?
o Geli, accipit tam multum culpae ut nullae aquae Oceani id abluant:
nam nihil peius est, non etiam si vir ipse se recipiat in ore suo.
Tier 2
quid is facit, Geli, qui prurit cum matre atque sorore, et pervigilat abiectis tunicis?
quid is facit, qui non sinit patruum esse maritum?
ecquid scis quantum sceleris suscipiat?
o Geli, suscipit quantum non ultima Tethys nec genitor nympharum, Oceanus, abluit:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
non si ipse se voret demisso capite.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
- prurit, et abiectis pervigilat tunicis?
- quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
- ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
- suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
- nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
- nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
- non si demisso se ipse voret capite.
Written by Robert Amstutz