Gaius Valerius Catullus, 84 "To Arrius: Social Trends"
Catullus is making fun of the way Arrius pronounces things
Tier 1
Arrius male dicit. Arrius dicebat chommoda si vellet dicere commoda, et hisidias si vellet dicere insidias,
et tum credebat se dicere bene, cum dixerat hinsidias tam saepe quam poterat.
ego credo, mater eius sic dixerat, et liber avunculus eius sic dixerat. ego credo sic maternus avus et avia dixerant.
cum Arrius in Syriam missus est, omnes aures requiescere poterant
audibant haec verba recte dicta,
nec postquam timebant talia verba male dicta,
cum subito nuntius horribilis affertur,
mare Ionium, postquam Arrius advenerat, iam non Ionium esse, sed Hionium.
Tier 2
Arrius dicebat chommoda si quando vellet commoda, et hinsidias (si quando vellet) insidias,
et tum sperabat se esse locutum mirifice, cum dixerat hinsidias quantum poterat.
credo, sic (dixerat) mater, sic liber avunculus eius. sic eius maternus avus atque avia dixerant.
hoc misso in Syriam aures omnibus requierant
audibant haec eadem leniter et leviter,
nec postilla metuebant sibi talia verba,
cum subito nuntius horribilis affertur,
Ionios fluctus, postquam Arrius isset illuc, iam non Ionios esse sed Hionios.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- chommoda dicebat, si quando commoda vellet
- dicere, et insidias Arrius hinsidias,
- et tum mirifice sperabat se esse locutum,
- cum quantum poterat dixerat hinsidias.
- credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
- sic maternus avus dixerat atque avia.
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
- audibant eadem haec leniter et leviter,
- nec sibi postilla metuebant talia verba,
- cum subito affertur nuntius horribilis,
- Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
- iam non Ionios esse sed Hionios.
Written by Robert Amstutz