Gaius Valerius Catullus, 83 "To Lesbia: Your New Man"
Lesbia bad mouths Catullus to her current man, which should warn him that she isn’t over Catullus.
Tier 1
Lesbia male dicit de me viro suo:
vir Lesbiae laetissimus est et stultus.
asine, nihil vides? si Lesbia oblita esset nostri et taceret, bonum esset:
nunc quod Lesbia dicit male de me
non solum ego sum in memoria eius sed Lesbia irata est, quae est res peior multo,
hoc est, ea ardet et loquitur.
Tier 2
Lesbia dicit plurima mala mi viro praesente:
haec est maxima laetitia illi fatuo.
mule, nihil sentis? si oblita nostri taceret esset sana:
nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit sed irata est, quae est res acrior multo,
hoc est, uritur et loquitur.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
- haec illi fatuo maxima laetitia est.
- mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
- sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
- non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
- irata est. hoc est, uritur et loquitur.
Written by Robert Amstutz