Gaius Valerius Catullus, 76 "To The Gods: Moving On"
Another peptalk to himself. Catullus says that if anyone deserves good things to come from being virtuous, then Catullus has many rewards waiting for him. Therefore he should just get over her and move on.
Tier 1
si aliqua delicia est homini recordanti priora benefacta, cum putat se esse pium,
nec putat se violavisse sanctam fidem, nec putat se abusum esse numine in ullo foedere deorum ad fallendos homines,
multa dulcia manent parata ex ingrato amore tibi, Catulle, in longa vita.
nam quidquid homines aut possunt facere aut possunt dicere bene aliqui,
haec facta dictaque sunt a te.
omnia, quae credita ingratae menti, perierunt.
cur iam, cur excrucies te amplius! Cur tu non offirmas animo et te reducis ab eo loco, et, dis invitis, desinis esse miser?
difficile est deponere longum amorem subito,
difficile est, sed hoc tibi faciendum est in ullo modo, sive potes sive non potes
o di, si habetis in te misereri, aut, si umquam tulistis extremum auxilium alicui iam in morte ipsa,
ecce me miserum, et si egi vitam puram,
eripite mihi hanc pestem et ruinam, quae serpens in imos artus meos sicut torpor expulit laetitias ex toto corde.
non iam illud spero eam me amare, aut, quod non potest, velit esse pudica,
ego ipse volo valere et deponere hunc morbum foedum. o di, date mihi pro pietate mea.
Tier 2
si qua voluptas est homini recordanti priora benefacta, cum cogitat se esse pium,
nec violavisse sanctam fidem, nec abusum esse numine in ullo foedere deorum ad fallendos homines,
multa gaudia manent parata ex ingrato amore tibi, Catulle, in longa aetate.
nam quaecumque homines possunt aut facere aut dicere bene cuiquam,
haec dicta factaque sunt a te.
omnia quae credita ingratae menti perierunt.
quare iam, cur excrucies te amplius? quin tu offirmas animo atque reducis te istinc, et, dis invitis, desinis esse miser?
difficile est subito deponere longum amorem, difficile est, verum hoc efficias qua lubet.
una haec salus est. hoc pervincendum est tibi, hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum est misereri, aut si quibus tulistis opem extremam umquam iam in morte ipsa,
aspicite me miserum et, si egi vitam puriter, eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae subrepens in imos artus mihi ut torpor expulit laetitias ex omne pectore
non iam quaero illud, ut illa contra me diligat, aut, quod non potis est, velit esse pudica:
ipse opto valere et deponere hunc taetrum morbum.
o di, reddite mihi hoc pro pietate mea.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- siqua recordanti benefacta priora voluptas
- est homini, cum se cogitat esse pium,
- nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
- divum ad fallendos numine abusum homines,
- multa parata manent in longa aetate, Catulle,
- ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
- nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
- aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
- omnia quae ingratae perierunt credita menti.
- quare iam te cur amplius excrucies?
- quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
- et dis invitis desinis esse miser?
- difficile est longum subito deponere amorem,
- difficile est, verum hoc qua lubet efficias:
- una salus haec est. hoc est tibi pervincendum,
- hoc facias, sive id non pote sive pote.
- o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
- extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
- me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
- eripite hanc pestem perniciemque mihi,
- quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
- expulit ex omni pectore laetitias.
- non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
- aut, quod non potis est, esse pudica velit:
- ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
- o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Written by Robert Amstutz