Gaius Valerius Catullus, 73 "A Failed Friend"
Catullus thinks that people are bad and trying to believe the best in them will hurt you.
Tier 1
noli velle mereri ab aliquibus,
aut noli putare aliquem posse fieri pium.
omnia sunt sine grata, non bonum est facere benigne,
immo malum est tibi;
ut mihi, quem nemo urget tam gravius
quam qui modo habuit me unum et solum amicum.
Tier 2
desine bene velle mereri de quoquam quicquam
aut putare aliquem posse fieri pium.
omnia sunt ingrata, prodest nihil fecisse benigne,
immo etiam taedet magisque obest;
ut mihi, quem nemo urget gravius nec acerbius,
quam qui modo habuit me unum atque unicum amicum.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- desine de quoquam quicquam bene velle mereri
- aut aliquem fieri posse putare pium.
- omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
- prodest immo etiam taedet obestque magis;
- ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
- quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Written by Robert Amstutz