Gaius Valerius Catullus, 41 "To Ameana: You ask for too much"
Catullus insults Ameana, the girlfriend of Mamurra who is from Formia, saying she wants money.
Tier 1
Ameana, puella quae omnibus cubat, rogavit me ei dare decem milia sestertios,
ista puella naso foedo, amica Mamurrae qui pecuniam non habet.
familia vos quae hanc puellam amant, convocate amicos et medicos:
puella non est sana, nec puella solet rogare aes quod plenum imaginum est, qualis sit.
Tier 2
Ameana, puella defututa, poposcit tota decem milia me,
ista puella turpiculo naso, amica decoctoris Formiani.
propinqui, quibus puella est curae, convocate amicos medicosque:
puella non est sana, nec solet rogare aes imaginosum qualis sit.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Ameana puella defututa
- tota milia me decem poposcit,
- ista turpiculo puella naso,
- decoctoris amica Formiani.
- propinqui, quibus est puella curae,
- amicos medicosque convocate:
- non est sana puella, nec rogare
- qualis sit solet aes imaginosum.
Written by Robert Amstutz