Gaius Valerius Catullus, 38 "To Cornficius: Why haven't you checked in?"
Catullus asks why Cornificius hasn’t offered Catullus comfort in troubled times.
Tier 1
malum est Catullo, Cornifici. est malum et peior, me hercule, magis et magis in dies et horas.
ego quem tu non consolaris, id quod minimum et facillimum tibi est.
iratus tecum sum. aestimas meos amores esse nihil.
etiam parvum curae lubet, ego maestius lacrimis Simonideis, poetae Graeci.
Tier 2
Cornifici, malest tuo Catullo, malest et laboriose me hercule, magis et magis in dies et horas.
(ego) quem tu solatus es qua allocutione? quod minimum facillimumque est.
irascor tibi. sic meos amores?
paulum lubet quid allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- malest, Cornifici, tuo Catullo
- malest, me hercule, et laboriose,
- et magis magis in dies et horas.
- quem tu, quod minimum facillimumque est,
- qua solatus es allocutione?
- irascor tibi. sic meos amores?
- paulum quid lubet allocutionis,
- maestius lacrimis Simonideis.
Written by Robert Amstutz