Gaius Valerius Catullus, 33 "To Vibennius: An Insult"
Catullus insults Vibennius and his son for stealing from the bath houses and being a man whore respectively.
Tier 1
o optime virorum qui alienas res e balneis abstulerunt, pater Vibenni et fili qui penes in ano accipit,
nam pater habet manum sordidam et filius anum voracem,
cur non itis exilium et in malos locos?
omnis populus sicut patrem esse furem , et fili, tu non potes vendere anum tuum uno asse.
Tier 2
o optime furum balneariorum, pater Vibenni et fili cinaede
(nam pater dextra inquinatiore, filius est voraciore culo),
cur non itis exilium et in malas oras?
quandoquidem rapinae patris notae sunt populo, et fili, non potes venditare pilosas natis asse.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- o furum optime balneariorum
- Vibenni pater et cinaede fili
- (nam dextra pater inquinatiore,
- culo filius est voraciore),
- cur non exilium malasque in oras
- itis? quandoquidem patris rapinae
- notae sunt populo, et natis pilosas,
- fili, non potes asse venditare.
Written by Robert Amstutz