Gaius Valerius Catullus, 25 "To Thallus: Return My Stolen Items!"
Catullus threatens Thallus to return the things he has stolen from Catullus.
Tier 1
o male fur Thalle, mollior quam capilli cuniculi vel medula avis vel exterior pars auris vel fessus penis senis vel aranei,
et Thalle, tu qui deles plus quam magna tempestas, cum dea ostendit monstra maris,
da mihi meum vestem quam tu a me rapuisti, et Hispanicum linteum et picturas Thynorum, stulte, res quas tu portas sicut antiquas familiares sint.
abstine digitos tuos ab rebus meis et eas mihi remitte, ne tuae manus tenerae et latus tuum foede flagella signetur,
et iacteris sicut parva navis magno in mari, vento furente.
Tier 2
Thalle cinaede, mollior capillo cuniculi vel medulula anseris vel imula oricilla (earlobe) vel languido pene senis araneosoque situ,
idemque Thalle, rapacior turbida procella, cum diva mulier ostendit oscitantes aries
remitte mihi meum pallium, quod involasti, Saetabumque sudarium Thynosque catagraphos, inepte, quae soles habere palam tamquam avita.
quae nunc reglutina ab tuis unguibus et remitte, ne flagella turpiter conscribillent inusta tibi laneum latusculum mollicellas manus,
et insolenter aestues, velut minuta navis deprensa in magno mari, vesaniente vento.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
- vel anseris medullula vel imula oricilla
- vel pene languido senis situque araneoso,
- idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
- cum diva mulier aries ostendit oscitantes,
- remitte pallium mihi meum, quod involasti,
- sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
- inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
- quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
- ne laneum latusculum manusque mollicellas
- inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
- et insolenter aestues, velut minuta magno
- deprensa navis in mari, vesaniente vento.
Written by Robert Amstutz