Gaius Valerius Catullus, 22 "To Varus: Glass Houses"
Catullus offers a bit of literary criticism, talking about Suffenus as being a charming man and a bad poet.
Tier 1
Vare, iste Suffenus est vir pulcher et dicit multa et urbanus.
scribit multos versus, puto milia aut fortasse plura.
nec versus scripti sunt in charta usa sed in bonis libris, in nova charta. libri eius optimi videntur, sed tantum videntur.
cum liber eius legas, Suffenus videtur esse alius homo: non urbanus, sed rusticus.
cur ita est? heri sapiens videbatur, nunc stultus cum scribit.
Suffenus gaudet, se amat, putat se esse pulchrum.
omnes homines item falluntur. in unoquoque est Suffenus.
quisque habet suum vitium, sed non possumus post nos videre.
Tier 2
Vare, iste Suffenus, quem probe nosti, est homo venustus et dicax et urbanus, idemque facit longe plurimos versus.
ego puto aut decem milia aut plura ab illi esse perscripta , nec relata sic, ut fit, in palimpsesto:
regiae cartae, novi libri, novi umbilici, rubra lora membranae, omnia derecta plumbo et aequata pumice.
cum tu haec legas, ille bellus et urbanus Suffenus videtur rursus unus caprimulgus aut fossor: tantum abhorret et mutat.
quid putemus hoc esse? qui modo videbatur scurra aut si quid scitius hac re,
idem est infacetior rure infaceto, simul attigit poemata,
neque umquam idem est aeque beatus ac cum scribit poema:
tam gaudet in se ipse tamque se miratur.
nimirum idem omnes fallimur , neque est quisquam quem non possis videre Suffenum in aliqua re.
suus error est attributus cuique; sed non videmus (partem) manticae quod est in tergo.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
- homo est venustus et dicax et urbanus,
- idemque longe plurimos facit versus.
- puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
- relata: cartae regiae, novi libri,
- novi umbilici, lora rubra membranae,
- derecta plumbo et pumice omnia aequata.
- haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
- rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
- hoc quid putemus esse? qui modo scurra
- aut si quid hac re scitius videbatur,
- idem infaceto est infacetior rure,
- simul poemata attigit, neque idem umquam
- aeque est beatus ac poema cum scribit:
- tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
- nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
- quem non in aliqua re videre Suffenum
- possis. suus cuique attributus est error;
- sed non videmus manticae quod in tergo est.
Written by Robert Amstutz