Gaius Valerius Catullus, 16 "To Aurelius and Furius: A Rebuke"
Catullus threatens Aurelius and Furius with sexual violence for a slight against his poetry.
Tier 1
ego ponam penem meum in os tuum, Aureli, et in anum tuum, Furi,
vos qui putavistis me non pudicum satis esse ex versis meis quod sunt molliculi.
nam necesse est pium poetam ipsum esse castum, non similis versis poetae;
versi qui vere habent salem et venusti sunt
etiam si sunt molles et non satis pudici,
et quod possunt excitare,
non dico pueris sed his viris multis capillis qui non possunt movere dura membra.
vos putatis me male virilem quod legistis mea milia multa osculorum?
ego ponam penem meum in os tuum, et in anum tuum.
Tier 2
ego pedicabo et irrumabo vos, pathice Aureli et cinaede Furi,
qui me parum pudicum putastis ex versiculis meis quod sunt molliculi.
nam decet pium poetam esse castum ipsum, nihil necesse est versiculos;
qui tum denique habent salem ac leporem,
si (versi) sunt molliculi ac parum pudici,
et quod possunt incitare pruriat,
non dico pueris sed his pilosis qui nequeunt movere duros lumbos.
vos putatis me male marem quod legistis milia multa basiorum?
ego pedicabo et irrumabo vos.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- pedicabo ego vos et irrumabo,
- Aureli pathice et cinaede Furi,
- qui me ex versiculis meis putastis,
- quod sunt molliculi, parum pudicum.
- nam castum esse decet pium poetam
- ipsum, versiculos nihil necesse est;
- qui tum denique habent salem ac leporem,
- si sunt molliculi ac parum pudici,
- et quod pruriat incitare possunt,
- non dico pueris, sed his pilosis
- qui duros nequeunt movere lumbos.
- vos, quod milia multa basiorum
- legistis, male me marem putatis?
- pedicabo ego vos et irrumabo.
Written by Robert Amstutz