Gaius Valerius Catullus, 15 "To Aurelius: A Warning"
Catullus tells Aurelius to keep himself away from Catullus’ ‘boy.’
Tier 1
Aureli, commendo et me et puerum meum, quem amo, tibi.
peto favorem modestum, si cupivisti aliquid animo tuo peteres quod castum et integrum, ut pudice protegas puerum mihi,
non dico protegere eum a populo - non vereor istos qui eunt modo huc modo illuc occupati in re sua -
sed timeo te et penem tuum, periculosum et bonis et malis pueris.
uti pene tuo quomodo tibi placeat cum erit opportunitas, foris:
ego modeste, ut puto, removeo unum hunc puerum.
sed si mala mens et insanus furor impulerit te, male vir, in tantum crimen ut petas nostrum caput insidiis,
ah, tum tu sis miser et fati tui mali sint!
raphani et mugiles percurrent per anum tuum dum pedes attracti sunt!
Tier 2
commendo tibi me ac meos amores, Aureli.
peto veniam pudentem, ut, si cupivisti quicquam animo tuo, expeteres quod castum et integellum, conserves pudice puerum mihi,
non dico a populo - veremur nihil istos, qui praetereunt modo huc modo illuc occupati in re sua -
verum metuo a te tuoque pene infesto bonis malisque pueris.
moveto (penem tuum) quem tu qua lubet, ut lubet, quantum vis ubi paratum erit foris:
pudenter, ut puto, excipio unum hunc.
quod si mala mens furorque vecors impulerit te, sceleste, in tantam culpam ut lacessas nostrum caput insidiis,
a (ah), tum te miserum et fati mali!
(tu) quem porta patente (et) pedibus attractis et raphani et mugiles percurrent!
Tier 3 - Carmen Ipsum
- commendo tibi me ac meos amores,
- Aureli. veniam peto pudentem,
- ut, si quicquam animo tuo cupisti,
- quod castum expeteres et integellum,
- conserves puerum mihi pudice,
- non dico a populo—nihil veremur
- istos, qui in platea modo huc modo illuc
- in re praetereunt sua occupati—
- verum a te metuo tuoque pene
- infesto pueris bonis malisque.
- quem tu qua lubet, ut lubet moveto
- quantum vis, ubi erit foris paratum:
- hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
- quod si te mala mens furorque vecors
- in tantam impulerit, sceleste, culpam,
- ut nostrum insidiis caput lacessas.
- a tum te miserum malique fati!
- quem attractis pedibus patente porta
- percurrent raphanique mugilesque.
Written by Robert Amstutz