Gaius Valerius Catullus, 11 "To Furius and Aurelius: Words for Lesbia"
Catullus wants his friends to pass along word to Lesbia of how liitle he cares for her now.
Tier 1
amici mei, Furi et Aureli,
sive ibit in extremos Indos, ubi unda oriens pulsat litus,
sive ibit in hyrcanos vel molles Arabes, seu in Sagas vel Parthos qui sagittas ferunt, sive ubi Nilus, habens septem ora, colorat oceanos,
sive ambulabit trans altas Alpes, videns monimenta magni Caesaris, Gallicum Rhenum, horribile mare quod inter Britanniam et Galliam est, et ultimos Britannos,
quidquid dei ei portabunt, praeparati temptare omnia haec,
dic meae puellae pauca mala verba.
puella vivat et valeat cum suis amantibus, eos quos tenet, complexa omnes trecentos simul, amans nullum, sed iterum et iterum frangens membra masculina ominum;
nec mea puella respectet meum amorem, ut ante,
meum amorem qui mortuus est propter eam sicut flos ultimi campi postquam aratrum florem tangit.
Tier 2
comites Catulli, Furi et Aureli,
sive penetrabit in extremos Indos, ut litus tunditur longe resonante Eoa unda,
sive in Hyrcanos Arabesve molles, seu Sagas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus Nilus colorat aequora,
sive gradietur trans altas Alpes, visens monimenta magni Caesaris, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ultimosque Britannos,
quaecumque voluntas caelitum feret, parati temptare simul omnia haec,
nuntiate pauca non bona dicta meae puellae.
vivat valeatque cum suis moechis, quos tenet complexa trecentos simul, vere amans nullum, sed identidem rumpens ilia omnium;
nec respectet meum amorem, ut ante,
qui cecidit culpa ilius velut flos ultimi prati, postquam tactus est praetereunte aratro.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- Furi et Aureli comites Catulli,
- sive in extremos penetrabit Indos,
- litus ut longe resonante Eoa
- tunditur unda,
- sive in Hyrcanos Arabesve molles,
- seu Sagas sagittiferosve Parthos,
- sive quae septemgeminus colorat
- aequora Nilus,
- sive trans altas gradietur Alpes,
- Caesaris visens monimenta magni,
- Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
- mosque Britannos,
- omnia haec, quaecumque feret voluntas
- caelitum, temptare simul parati,
- pauca nuntiate meae puellae
- non bona dicta.
- cum suis vivat valeatque moechis,
- quos simul complexa tenet trecentos,
- nullum amans vere, sed identidem omnium
- ilia rumpens;
- nec meum respectet, ut ante, amorem,
- qui illius culpa cecidit velut prati
- ultimi flos, praetereunte postquam
- tactus aratro est.
Written by Robert Amstutz