Gaius Valerius Catullus, 8 "To himself: Forget Lesbia"
Catullus tells himself to forget Lesbia, but it’s difficult.
Tier 1
miser Catulle, desiste esse stultus, et id quod mortuum esse vides, mortuum intellegis.
quondam clari soles tibi luxerunt,
cum tu veniebas iterum et iterum quo puella ducebat, puella amata nobis quantum nulla amabitur.
ibi cum illa multa iucunda erant, res quae tu volebas nec puella nolebat,
vere clari soles tibi luxerunt.
nunc illa non vult: tu quoque impotens noli,
nec sequere illam quae fugit, nec vive miser, sed perfer obstinata mente, obdura.
vale Puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec puellam invitam rogabit.
at tu tristis eris cum non rogaberis.
mala puella, vae te, quae vitam habebis?
quis nunc te adibit? quis te bellam esse putabit? quem nunc amabis? cuius amica eris?
cui oscula dabis? cui labra mordebis? at tu, Catulle, es fortis.
Tier 2
miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse, ducas perditum.
quondam candidi soles fulserunt tibi,
cum ventitabas quo puella ducebat, (puella) amata nobis quantum nulla amabitur.
ibi cum illa multa iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat,
vere candidi soles fulsere tibi.
nunc iam illa non vult: impotens tu quoque noli, nec sectare quae fugit, nec vive miser, sed perfer obstinata mente, obdura.
vale puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
vae te, scelesta, quae vita manet tibi?
nunc quis adibit te? cui videberis bella? nunc quem amabis? cuius diceris esse?
quem basiabis? cui labella mordebis? at tu Catulle, obdura destinatus.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- miser Catulle, desinas ineptire,
- et quod vides perisse perditum ducas.
- fulsere quondam candidi tibi soles,
- cum ventitabas quo puella ducebat
- amata nobis quantum amabitur nulla.
- ibi illa multa cum iocosa fiebant,
- quae tu volebas nec puella nolebat,
- fulsere vere candidi tibi soles.
- nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
- nec quae fugit sectare, nec miser vive,
- sed obstinata mente perfer, obdura.
- vale puella, iam Catullus obdurat
- nec te requiret nec rogabit invitam.
- at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
- scelesta, vae te, quae tibi manet vita?
- quis nunc te adibit? cui videberis bella?
- quem nunc amabis? cuius esse diceris?
- quem basiabis? cui labella mordebis?
- at tu, Catulle, destinatus obdura.
Written by Robert Amstutz